Дигесты. Digestae. Liber I.


Император Юстиниан

OMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS IUSTINIANI IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER PRIMUS
Dig. 1.1.0. De iustitia et iure.
Dig. 1.2.0. De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium.
Dig. 1.3.0. De legibus senatusque consultis et longa consuetudine.
Dig. 1.4.0. De constitutionibus principum.
Dig. 1.5.0. De statu hominum.
Dig. 1.6.0. De his qui sui vel alieni iuris sunt.
Dig. 1.7.0. De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur.
Dig. 1.8.0. De divisione rerum et qualitate.
Dig. 1.9.0. De senatoribus.
Dig. 1.10.0. De officio consulis.
Dig. 1.11.0. De officio praefecti praetorio.
Dig. 1.12.0. De officio praefecti urbi.
Dig. 1.13.0. De officio quaestoris.
Dig. 1.14.0. De officio praetorum.
Dig. 1.15.0. De officio praefecti vigilum.
Dig. 1.16.0. De officio proconsulis et legati.
Dig. 1.17.0. De officio praefecti augustalis.
Dig. 1.18.0. De officio praesidis.
Dig. 1.19.0. De officio procuratoris caesaris vel rationalis.
Dig. 1.20.0. De officio iuridici.
Dig. 1.21.0. De officio eius, cui mandata est iurisdictio.
Dig. 1.22.0. De officio adsessorum.

Dig. 1.1.0. De iustitia et iure.

Dig. 1.1.1pr.

Ulpianus 1 inst.

Iuri operam daturum prius nosse oportet, unde nomen iuris descendat. est autem a iustitia appellatum: nam, ut eleganter celsus definit, ius est ars boni et aequi.

Dig. 1.1.1.1

Ulpianus 1 inst.

Cuius merito quis nos sacerdotes appellet: iustitiam namque colimus et boni et aequi notitiam profitemur, aequum ab iniquo separantes, licitum ab illicito discernentes, bonos non solum metu poenarum, verum etiam praemiorum quoque exhortatione efficere cupientes, veram nisi fallor philosophiam, non simulatam affectantes.

Dig. 1.1.1.2

Ulpianus 1 inst.

Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. publicum ius est quod ad statum rei romanae spectat, privatum quod ad singulorum utilitatem: sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privatim. publicum ius in sacris, in sacerdotibus, in magistratibus constitit. privatum ius tripertitum est: collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus.

Dig. 1.1.1.3

Ulpianus 1 inst.

Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit: nam ius istud non humani generis proprium, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur, avium quoque commune est. hinc descendit maris atque feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio, hinc educatio: videmus etenim cetera quoque animalia, feras etiam istius iuris peritia censeri.

Dig. 1.1.1.4

Ulpianus 1 inst.

Ius gentium est, quo gentes humanae utuntur. quod a naturali recedere facile intellegere licet, quia illud omnibus animalibus, hoc solis hominibus inter se commune sit.

Dig. 1.1.2

Pomponius l.S. enchir.

Veluti erga deum religio: ut parentibus et patriae pareamus:

Dig. 1.1.3

Florus 1 inst.

Ut vim atque iniuriam propulsemus: nam iure hoc evenit, ut quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit, iure fecisse existimetur, et cum inter nos cognationem quandam natura constituit, consequens est hominem homini insidiari nefas esse.

Dig. 1.1.4

Ulpianus 1 inst.

Manumissiones quoque iuris gentium sunt. est autem manumissio de manu missio, id est datio libertatis: nam quamdiu quis in servitute est, manui et potestati suppositus est, manumissus liberatur potestate. quae res a iure gentium originem sumpsit, utpote cum iure naturali omnes liberi nascerentur nec esset nota manumissio, cum servitus esset incognita: sed posteaquam iure gentium servitus invasit, secutum est beneficium manumissionis. et cum uno naturali nomine homines appellaremur, iure gentium tria genera esse coeperunt: liberi et his contrarium servi et tertium genus liberti, id est hi qui desierant esse servi.

Dig. 1.1.5

Hermogenianus 1 iuris epit.

Ex hoc iure gentium introducta bella, discretae gentes, regna condita, dominia distincta, agris termini positi, aedificia collocata, commercium, emptiones venditiones, locationes conductiones, obligationes institutae: exceptis quibusdam quae iure civili introductae sunt.

Dig. 1.1.6pr.

Ulpianus 1 inst.

Ius civile est, quod neque in totum a naturali vel gentium recedit nec per omnia ei servit: itaque cum aliquid addimus vel detrahimus iuri communi, ius proprium, id est civile efficimus.

Dig. 1.1.6.1

Ulpianus 1 inst.

Hoc igitur ius nostrum constat aut ex scripto aut sine scripto, ut apud graecos: twn nomwn ohi men eggrafoi, ohi de agrafoi.

Dig. 1.1.7pr.

Papinianus 2 def.

Ius autem civile est, quod ex legibus, plebis scitis, senatus consultis, decretis principum, auctoritate prudentium venit.

Dig. 1.1.7.1

Papinianus 2 def.

Ius praetorium est, quod praetores introduxerunt adiuvandi vel supplendi vel corrigendi iuris civilis gratia propter utilitatem publicam. quod et honorarium dicitur ad honorem praetorum sic nominatum.

Dig. 1.1.8

Marcianus 1 inst.

Nam et ipsum ius honorarium viva vox est iuris civilis.

Dig. 1.1.9

Gaius 1 inst.

Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur. nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium civitatis est vocaturque ius civile, quasi ius proprium ipsius civitatis: quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur.

Dig. 1.1.10pr.

Ulpianus 1 reg.

Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuendi.

Dig. 1.1.10.1

Ulpianus 1 reg.

Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere.

Dig. 1.1.10.2

Ulpianus 1 reg.

Iuris prudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia.

Dig. 1.1.11

Paulus 14 ad sab.

Ius pluribus modis dicitur: uno modo, cum id quod semper aequum ac bonum est ius dicitur, ut est ius naturale. altero modo, quod omnibus aut pluribus in quaque civitate utile est, ut est ius civile. nec minus ius recte appellatur in civitate nostra ius honorarium. praetor quoque ius reddere dicitur etiam cum inique decernit, relatione scilicet facta non ad id quod ita praetor fecit, sed ad illud quod praetorem facere convenit. alia significatione ius dicitur locus in quo ius redditur, appellatione collata ab eo quod fit in eo ubi fit. quem locum determinare hoc modo possumus: ubicumque praetor salva maiestate imperii sui salvoque more maiorum ius dicere constituit, is locus recte ius appellatur.

Dig. 1.1.12

Marcianus 1 inst.

Nonnumquam ius etiam pro necessitudine dicimus veluti » est mihi ius cognationis vel adfinitatis. »

Dig. 1.2.0. De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium.

Dig. 1.2.1

Gaius 1 ad l. xii tab.

Facturus legum vetustarum interpretationem necessario prius ab urbis initiis repetendum existimavi, non quia velim verbosos commentarios facere, sed quod in omnibus rebus animadverto id perfectum esse, quod ex omnibus suis partibus constaret: et certe cuiusque rei potissima pars principium est. deinde si in foro causas dicentibus nefas ut ita dixerim videtur esse nulla praefatione facta iudici rem exponere: quanto magis interpretationem promittentibus inconveniens erit omissis initiis atque origine non repetita atque illotis ut ita dixerim manibus protinus materiam interpretationis tractare ? namque nisi fallor istae praefationes et libentius nos ad lectionem propositae materiae producunt et cum ibi venerimus, evidentiorem praestant intellectum.

Dig. 1.2.2pr.

Pomponius l.S. enchir.

Necessarium itaque nobis videtur ipsius iuris originem atque processum demonstrare.

Dig. 1.2.2.1

Pomponius l.S. enchir.

Et quidem initio civitatis nostrae populus sine lege certa, sine iure certo primum agere instituit omniaque manu a regibus gubernabantur.

Dig. 1.2.2.2

Pomponius l.S. enchir.

Postea aucta ad aliquem modum civitate ipsum romulum traditur populum in triginta partes divisisse, quas partes curias appellavit propterea quod tunc reipublicae curam per sententias partium earum expediebat. et ita leges quasdam et ipse curiatas ad populum tulit: tulerunt et sequentes reges. quae omnes conscriptae exstant in libro sexti papirii, qui fuit illis temporibus, quibus superbus demarati corinthii filius, ex principalibus viris. is liber, ut diximus, appellatur ius civile papirianum, non quia papirius de suo quicquam ibi adiecit, sed quod leges sine ordine latas in unum composuit.

Dig. 1.2.2.3

Pomponius l.S. enchir.

Exactis deinde regibus lege tribunicia omnes leges hae exoleverunt iterumque coepit populus romanus incerto magis iure et consuetudine aliqua uti quam per latam legem, idque prope viginti annis passus est.

Dig. 1.2.2.4

Pomponius l.S. enchir.

Postea ne diutius hoc fieret, placuit publica auctoritate decem constitui viros, per quos peterentur leges a graecis civitatibus et civitas fundaretur legibus: quas in tabulas eboreas perscriptas pro rostris composuerunt, ut possint leges apertius percipi: datumque est eis ius eo anno in civitate summum, uti leges et corrigerent, si opus esset, et interpretarentur neque provocatio ab eis sicut a reliquis magistratibus fieret. qui ipsi animadverterunt aliquid deesse istis primis legibus ideoque sequenti anno alias duas ad easdem tabulas adiecerunt: et ita ex accedenti appellatae sunt leges duodecim tabularum. quarum ferendarum auctorem fuisse decemviris hermodorum quendam ephesium exulantem in italia quidam rettulerunt.

Dig. 1.2.2.5

Pomponius l.S. enchir.

His legibus latis coepit ( ut naturaliter evenire solet, ut interpretatio desideraret prudentium auctoritatem) necessariam ^ necessarium^ esse disputatione ^ disputationem^ fori. haec disputatio et hoc ius, quod sine scripto venit compositum a prudentibus, propria parte aliqua non appellatur, ut ceterae partes iuris suis nominibus designantur, datis propriis nominibus ceteris partibus, sed communi nomine appellatur ius civile.

Dig. 1.2.2.6

Pomponius l.S. enchir.

Deinde ex his legibus eodem tempore fere actiones compositae sunt, quibus inter se homines disceptarent: quas actiones ne populus prout vellet institueret certas solemnesque esse voluerunt: et appellatur haec pars iuris legis actiones, id est legitimae actiones. et ita eodem paene tempore tria haec iura nata sunt: lege duodecim tabularum ex his fluere coepit ius civile, ex isdem legis actiones compositae sunt. omnium tamen harum et interpretandi scientia et actiones apud collegium pontificum erant, ex quibus constituebatur, quis quoquo anno praeesset privatis. et fere populus annis prope centum hac consuetudine usus est.

Dig. 1.2.2.7

Pomponius l.S. enchir.

Postea cum appius claudius proposuisset et ad formam redegisset has actiones, gnaeus flavius scriba eius libertini filius subreptum librum populo tradidit, et adeo gratum fuit id munus populo, ut tribunus plebis fieret et senator et aedilis curulis. hic liber, qui actiones continet, appellatur ius civile flavianum, sicut ille ius civile papirianum: nam nec gnaeus flavius de suo quicquam adiecit libro. augescente civitate quia deerant quaedam genera agendi, non post multum temporis spatium sextus aelius alias actiones composuit et librum populo dedit, qui appellatur ius aelianum.

Dig. 1.2.2.8

Pomponius l.S. enchir.

Deinde cum esset in civitate lex duodecim tabularum et ius civile, essent et legis actiones, evenit, ut plebs in discordiam cum patribus perveniret et secederet sibique iura constitueret, quae iura plebi scita vocantur. mox cum revocata est plebs, quia multae discordiae nascebantur de his plebis scitis, pro legibus placuit et ea observari lege hortensia: et ita factum est, ut inter plebis scita et legem species constituendi interesset, potestas autem eadem esset.

Dig. 1.2.2.9

Pomponius l.S. enchir.

Deinde quia difficile plebs convenire coepit, populus certe multo difficilius in tanta turba hominum, necessitas ipsa curam rei publicae ad senatum deduxit: ita coepit senatus se interponere et quidquid constituisset observabatur, idque ius appellabatur senatus consultum.

Dig. 1.2.2.10

Pomponius l.S. enchir.

Eodem tempore et magistratus iura reddebant et ut scirent cives, quod ius de quaque re quisque dicturus esset seque praemuniret ^ praemunirent^, edicta proponebant. quae edicta praetorum ius honorarium constituerunt: honorarium dicitur, quod ab honore praetoris venerat.

Dig. 1.2.2.11

Pomponius l.S. enchir.

Novissime sicut ad pauciores iuris constituendi vias transisse ipsis rebus dictantibus videbatur per partes, evenit, ut necesse esset rei publicae per unum consuli ( nam senatus non perinde omnes provincias probe gerere poterant): igitur constituto principe datum est ei ius, ut quod constituisset, ratum esset.

Dig. 1.2.2.12

Pomponius l.S. enchir.

Ita in civitate nostra aut iure, id est lege, constituitur, aut est proprium ius civile, quod sine scripto in sola prudentium interpretatione consistit, aut sunt legis actiones, quae formam agendi continent, aut plebi scitum, quod sine auctoritate patrum est constitutum, aut est magistratuum edictum, unde ius honorarium nascitur, aut senatus consultum, quod solum senatu constituente inducitur sine lege, aut est principalis constitutio, id est ut quod ipse princeps constituit pro lege servetur.

Dig. 1.2.2.13

Pomponius l.S. enchir.

Post originem iuris et processum cognitum consequens est, ut de magistratuum nominibus et origine cognoscamus, quia, ut exposuimus, per eos qui iuri dicundo praesunt effectus rei accipitur: quantum est enim ius in civitate esse, nisi sint, qui iura regere possint? post hoc dein de auctorum successione dicemus, quod constare non potest ius, nisi sit aliquis iuris peritus, per quem possit cottidie in melius produci.

Dig. 1.2.2.14

Pomponius l.S. enchir.

Quod ad magistratus attinet, initio civitatis huius constat reges omnem potestatem habuisse.

Dig. 1.2.2.15

Pomponius l.S. enchir.

Isdem temporibus et tribunum celerum fuisse constat: is autem erat qui equitibus praeerat et veluti secundum locum a regibus optinebat: quo in numero fuit iunius brutus, qui auctor fuit regis eiciendi.

Dig. 1.2.2.16

Pomponius l.S. enchir.

Exactis deinde regibus consules constituti sunt duo: penes quos summum ius uti esset, lege rogatum est: dicti sunt ab eo, quod plurimum rei publicae consulerent. qui tamen ne per omnia regiam potestatem sibi vindicarent, lege lata factum est, ut ab eis provocatio esset neve possent in caput civis romani animadvertere iniussu populi: solum relictum est illis, ut coercere possent et in vincula publica duci iuberent.

Dig. 1.2.2.17

Pomponius l.S. enchir.

Post deinde cum census iam maiori tempore agendus esset et consules non sufficerent huic quoque officio, censores constituti sunt.

Dig. 1.2.2.18

Pomponius l.S. enchir.

Populo deinde aucto cum crebra orerentur bella et quaedam acriora a finitimis inferrentur, interdum re exigente placuit maioris potestatis magistratum constitui: itaque dictatores proditi sunt, a quibus nec provocandi ius fuit et quibus etiam capitis animadversio data est. hunc magistratum, quoniam summam potestatem habebat, non erat fas ultra sextum mensem retineri.

Dig. 1.2.2.19

Pomponius l.S. enchir.

Et his dictatoribus magistri equitum iniungebantur sic, quo modo regibus tribuni celerum: quod officium fere tale erat, quale hodie praefectorum praetorio, magistratus tamen habebantur legitimi.

Dig. 1.2.2.20

Pomponius l.S. enchir.

Isdem temporibus cum plebs a patribus secessisset anno fere septimo decimo post reges exactos, tribunos sibi in monte sacro creavit, qui essent plebeii magistratus. dicti tribuni, quod olim in tres partes populus divisus erat et ex singulis singuli creabantur: vel quia tribuum suffragio creabantur.

Dig. 1.2.2.21

Pomponius l.S. enchir.

Itemque ut essent qui aedibus praeessent, in quibus omnia scita sua plebs deferebat, duos ex plebe constituerunt, qui etiam aediles appellati sunt.

Dig. 1.2.2.22

Pomponius l.S. enchir.

Deinde cum aerarium populi auctius esse coepisset, ut essent qui illi praeessent, constituti sunt quaestores, qui pecuniae praeessent, dicti ab eo quod inquirendae et conservandae pecuniae causa creati erant.

Dig. 1.2.2.23

Pomponius l.S. enchir.

Et quia, ut diximus, de capite civis romani iniussu populi non erat lege permissum consulibus ius dicere, propterea quaestores constituebantur a populo, qui capitalibus rebus praeessent: hi appellabantur quaestores parricidii, quorum etiam meminit lex duodecim tabularum.

Dig. 1.2.2.24

Pomponius l.S. enchir.

Et cum placuisset leges quoque ferri, latum est ad populum, uti omnes magistratu se abdicarent, quo decemviri constituti anno uno cum magistratum prorogarent sibi et cum iniuriose tractarent neque vellent deinceps sufficere magistratibus, ut ipsi et factio sua perpetuo rem publicam occupatam retineret: nimia atque aspera dominatione eo rem perduxerant, ut exercitus a re publica secederet. initium fuisse secessionis dicitur verginius quidam, qui cum animadvertisset appium claudium contra ius, quod ipse ex vetere iure in duodecim tabulas transtulerat, vindicias filiae suae a se abdixisse et secundum eum, qui in servitutem ab eo suppositus petierat, dixisse captumque amore virginis omne fas ac nefas miscuisse: indignatus, quod vetustissima iuris observantia in persona filiae suae defecisset ( utpote cum brutus, qui primus romae consul fuit, vindicias secundum libertatem dixisset in persona vindicis vitelliorum servi, qui proditionis coniurationem indicio suo detexerat) et castitatem filiae vitae quoque eius praeferendam putaret, arrepto cultro de taberna lanionis filiam interfecit in hoc scilicet, ut morte virginis contumeliam stupri arceret, ac protinus recens a caede madenteque adhuc filiae cruore ad commilitones confugit. qui universi de algido, ubi tunc belli gerendi causa legiones erant, relictis ducibus pristinis signa in aventinum transtulerunt, omnisque plebs urbana mox eodem se contulit, populique consensu partim in carcere necati. ita rursus res publica suum statum recepit.

Dig. 1.2.2.25

Pomponius l.S. enchir.

Deinde cum post aliquot annos duodecim tabulae latae sunt et plebs contenderet cum patribus et vellet ex suo quoque corpore consules creare et patres recusarent: factum est, ut tribuni militum crearentur partim ex plebe, partim ex patribus consulari potestate. hique constituti sunt vario numero: interdum enim viginti fuerunt, interdum plures, nonnumquam pauciores.

Dig. 1.2.2.26

Pomponius l.S. enchir.

Deinde cum placuisset creari etiam ex plebe consules, coeperunt ex utroque corpore constitui. tunc, ut aliquo pluris patres haberent, placuit duos ex numero patrum constitui:

Dig. 1.2.2.27

Pomponius l.S. enchir.

Ita facti sunt aediles curules. cumque consules avocarentur bellis finitimis neque esset qui in civitate ius reddere posset, factum est, ut praetor quoque crearetur, qui urbanus appellatus est, quod in urbe ius redderet.

Dig. 1.2.2.28

Pomponius l.S. enchir.

Post aliquot deinde annos non sufficiente eo praetore, quod multa turba etiam peregrinorum in civitatem veniret, creatus est et alius praetor, qui peregrinus appellatus est ab eo, quod plerumque inter peregrinos ius dicebat.

Dig. 1.2.2.29

Pomponius l.S. enchir.

Deinde cum esset necessarius magistratus qui hastae praeessent, decemviri in litibus iudicandis sunt constituti.

Dig. 1.2.2.30

Pomponius l.S. enchir.

Constituti sunt eodem tempore et quattuorviri qui curam viarum agerent, et triumviri monetales aeris argenti auri flatores, et triumviri capitales qui carceris custodiam haberent, ut cum animadverti oporteret interventu eorum fieret.

Dig. 1.2.2.31

Pomponius l.S. enchir.

Et quia magistratibus vespertinis temporibus in publicum esse inconveniens erat, quinqueviri constituti sunt cis tiberim et ultis tiberim, qui possint pro magistratibus fungi.

Dig. 1.2.2.32

Pomponius l.S. enchir.

Capta deinde sardinia mox sicilia, item hispania, deinde narbonensi provincia totidem praetores, quot provinciae in dicionem venerant, creati sunt, partim qui urbanis rebus, partim qui provincialibus praeessent. deinde cornelius sulla quaestiones publicas constituit, veluti de falso, de parricidio, de sicariis, et praetores quattuor adiecit. deinde gaius iulius caesar duos praetores et duos aediles qui frumento praeessent et a cerere cereales constituit. ita duodecim praetores, sex aediles sunt creati. divus deinde augustus sedecim praetores constituit. post deinde divus claudius duos praetores adiecit qui de fideicommisso ius dicerent, ex quibus unum divus titus detraxit: et adiecit divus nerva qui inter fiscum et privatos ius diceret. ita decem et octo praetores in civitate ius dicunt.

Dig. 1.2.2.33

Pomponius l.S. enchir.

Et haec omnia, quotiens in re publica sunt magistratus, observantur: quotiens autem proficiscuntur, unus relinquitur, qui ius dicat: is vocatur praefectus urbi. qui praefectus olim constituebatur: postea fere latinarum feriarum causa introductus est et quotannis observatur. nam praefectus annonae et vigilum non sunt magistratus, sed extra ordinem utilitatis causa constituti sunt. et tamen hi, quos cistiberes diximus, postea aediles senatus consulto creabantur.

Dig. 1.2.2.34

Pomponius l.S. enchir.

Ergo his omnibus decem tribuni plebis, consules duo, decem et octo praetores, sex aediles in civitate iura reddebant.

Dig. 1.2.2.35

Pomponius l.S. enchir.

Iuris civilis scientiam plurimi et maximi viri professi sunt: sed qui eorum maximae dignationis apud populum romanum fuerunt, eorum in praesentia mentio habenda est, ut appareat, a quibus et qualibus haec iura orta et tradita sunt. et quidem ex omnibus, qui scientiam nancti sunt, ante tiberium coruncanium publice professum neminem traditur: ceteri autem ad hunc vel in latenti ius civile retinere cogitabant solumque consultatoribus vacare potius quam discere volentibus se praestabant.

Dig. 1.2.2.36

Pomponius l.S. enchir.

Fuit autem in primis peritus publius papirius, qui leges regias in unum contulit. ab hoc appius claudius unus ex decemviris, cuius maximum consilium in duodecim tabulis scribendis fuit. post hunc appius claudius eiusdem generis maximam scientiam habuit: hic centemmanus appellatus est, appiam viam stravit et aquam claudiam induxit et de pyrrho in urbe non recipiendo sententiam tulit: hunc etiam actiones scripsisse traditum est primum de usurpationibus, qui liber non exstat: idem appius claudius, qui videtur ab hoc processisse, r litteram invenit, ut pro valesiis valerii essent et pro fusiis furii.

Dig. 1.2.2.37

Pomponius l.S. enchir.

Fuit post eos maximae scientiae sempronius, quem populus romanus sofon appellavit, nec quisquam ante hunc aut post hunc hoc nomine cognominatus est. gaius scipio nasica, qui optimus a senatu appellatus est: cui etiam publice domus in sacra via data est, quo facilius consuli posset. deinde quintus mucius, qui ad carthaginienses missus legatus, cum essent duae tesserae positae una pacis altera belli, arbitrio sibi dato, utram vellet referret romam, utramque sustulit et ait carthaginienses petere debere, utram mallent accipere.

Dig. 1.2.2.38

Pomponius l.S. enchir.

Post hos fuit tiberius coruncanius, ut dixi, qui primus profiteri coepit: cuius tamen scriptum nullum exstat, sed responsa complura et memorabilia eius fuerunt. deinde sextus aelius et frater eius publius aelius et publius atilius maximam scientiam in profitendo habuerunt, ut duo aelii etiam consules fuerint, atilius autem primus a populo sapiens appellatus est. sextum aelium etiam ennius laudavit et exstat illius liber qui inscribitur » tripertita», qui liber veluti cunabula iuris continet: tripertita autem dicitur, quoniam lege duodecim tabularum praeposita iungitur interpretatio, deinde subtexitur legis actio. eiusdem esse tres alii libri referuntur, quos tamen quidam negant eiusdem esse: hos sectatus ad aliquid est cato. deinde marcus cato princeps porciae familiae, cuius et libri exstant: sed plurimi filii eius, ex quibus ceteri oriuntur.

Dig. 1.2.2.39

Pomponius l.S. enchir.

Post hos fuerunt publius mucius et brutus et manilius, qui fundaverunt ius civile. ex his publius mucius etiam decem libellos reliquit, brutus septem, manilius tres: et extant volumina scripta manilii monumenta. illi duo consulares fuerunt, brutus praetorius, publius autem mucius etiam pontifex maximus.

Dig. 1.2.2.40

Pomponius l.S. enchir.

Ab his profecti sunt publius rutilius rufus, qui romae consul et asiae proconsul fuit, paulus verginius et quintus tubero ille stoicus pansae auditor, qui et ipse consul. etiam sextus pompeius gnaei pompeii patruus fuit eodem tempore: et coelius antipater, qui historias conscripsit, sed plus eloquentiae quam scientiae iuris operam dedit: etiam lucius crassus frater publii mucii, qui munianus dictus est: hunc cicero ait iurisconsultorum disertissimum.

Dig. 1.2.2.41

Pomponius l.S. enchir.

Post hos quintus mucius publii filius pontifex maximus ius civile primus constituit generatim in libros decem et octo redigendo.

Dig. 1.2.2.42

Pomponius l.S. enchir.

Mucii auditores fuerunt complures, sed praecipuae auctoritatis aquilius gallus, balbus lucilius, sextus papirius, gaius iuventius: ex quibus gallum maximae auctoritatis apud populum fuisse servius dicit. omnes tamen hi a servio sulpicio nominantur: alioquin per se eorum scripta non talia exstant, ut ea omnes appetant: denique nec versantur omnino scripta eorum inter manus hominum, sed servius libros suos complevit, pro cuius scriptura ipsorum quoque memoria habetur.

Dig. 1.2.2.43

Pomponius l.S. enchir.

Servius autem sulpicius cum in causis orandis primum locum aut pro certo post marcum tullium optineret, traditur ad consulendum quintum mucium de re amici sui pervenisse cumque eum sibi respondisse de iure servius parum intellexisset, iterum quintum interrogasset et a quinto mucio responsum esse nec tamen percepisse, et ita obiurgatum esse a quinto mucio: namque eum dixisse turpe esse patricio et nobili et causas oranti ius in quo versaretur ignorare. ea velut contumelia servius tactus operam dedit iuri civili et plurimum eos, de quibus locuti sumus, audiit, institutis a balbo lucilio, instructus autem maxime a gallo aquilio, qui fuit cercinae: itaque libri complures eius extant cercinae confecti. hic cum in legatione perisset, statuam ei populus romanus pro rostris posuit, et hodieque exstat pro rostris augusti. huius volumina complura exstant: reliquit autem prope centum et octoginta libros.

Dig. 1.2.2.44

Pomponius l.S. enchir.

Ab hoc plurimi profecerunt, fere tamen hi libros conscripserunt: alfenus varus gaius, aulus ofilius, titus caesius, aufidius tucca, aufidius namusa, flavius priscus, gaius ateius, pacuvius labeo antistius labeonis antisti pater, cinna, publicius gellius. ex his decem libros octo conscripserunt, quorum omnes qui fuerunt libri digesti sunt ab aufidio namusa in centum quadraginta libros. ex his auditoribus plurimum auctoritatis habuit alfenus varus et aulus ofilius, ex quibus varus et consul fuit, ofilius in equestri ordine perseveravit. is fuit caesari familiarissimus et libros de iure civili plurimos et qui omnem partem operis fundarent reliquit. nam de legibus vicensimae primus conscribit: de iurisdictione idem edictum praetoris primus diligenter composuit, nam ante eum servius duos libros ad brutum perquam brevissimos ad edictum subscriptos reliquit.

Dig. 1.2.2.45

Pomponius l.S. enchir.

Fuit eodem tempore et trebatius, qui idem cornelii maximi auditor fuit: aulus cascellius, quintus mucius volusii auditor, denique in illius honorem testamento publium mucium nepotem eius reliquit heredem. fuit autem quaestorius nec ultra proficere voluit, cum illi etiam augustus consulatum offerret. ex his trebatius peritior cascellio, cascellius trebatio eloquentior fuisse dicitur, ofilius utroque doctior. cascellii scripta non exstant nisi unus liber bene dictorum, trebatii complures, sed minus frequentantur.

Dig. 1.2.2.46

Pomponius l.S. enchir.

Post hos quoque tubero fuit, qui ofilio operam dedit: fuit autem patricius et transiit a causis agendis ad ius civile, maxime postquam quintum ligarium accusavit nec optinuit apud gaium caesarem. is est quintus ligarius, qui cum africae oram teneret, infirmum tuberonem applicare non permisit nec aquam haurire, quo nomine eum accusavit et cicero defendit: exstat eius oratio satis pulcherrima, quae inscribitur pro quinto ligario. tubero doctissimus quidem habitus est iuris publici et privati et complures utriusque operis libros reliquit: sermone etiam antiquo usus affectavit scribere et ideo parum libri eius grati habentur.

Dig. 1.2.2.47

Pomponius l.S. enchir.

Post hunc maximae auctoritatis fuerunt ateius capito, qui ofilium secutus est, et antistius labeo, qui omnes hos audivit, institutus est autem a trebatio. ex his ateius consul fuit: labeo noluit, cum offerretur ei ab augusto consulatus, quo suffectus fieret, honorem suscipere, sed plurimum studiis operam dedit: et totum annum ita diviserat, ut romae sex mensibus cum studiosis esset, sex mensibus secederet et conscribendis libris operam daret. itaque reliquit quadringenta volumina, ex quibus plurima inter manus versantur. hi duo primum veluti diversas sectas fecerunt: nam ateius capito in his, quae ei tradita fuerant, perseverabat, labeo ingenii qualitate et fiducia doctrinae, qui et ceteris operis sapientiae operam dederat, plurima innovare instituit.

Dig. 1.2.2.48

Pomponius l.S. enchir.

Et ita ateio capitoni massurius sabinus successit, labeoni nerva, qui adhuc eas dissensiones auxerunt. hic etiam nerva caesari familiarissimus fuit. massurius sabinus in equestri ordine fuit et publice primus respondit: posteaque hoc coepit beneficium dari, a tiberio caesare hoc tamen illi concessum erat.

Dig. 1.2.2.49

Pomponius l.S. enchir.

Et, ut obiter sciamus, ante tempora augusti publice respondendi ius non a principibus dabatur, sed qui fiduciam studiorum suorum habebant, consulentibus respondebant: neque responsa utique signata dabant, sed plerumque iudicibus ipsi scribebant, aut testabantur qui illos consulebant. primus divus augustus, ut maior iuris auctoritas haberetur, constituit, ut ex auctoritate eius responderent: et ex illo tempore peti hoc pro beneficio coepit. et ideo optimus princeps hadrianus, cum ab eo viri praetorii peterent, ut sibi liceret respondere, rescripsit eis hoc non peti, sed praestari solere et ideo, si quis fiduciam sui haberet, delectari se populo ad respondendum se praepararet.

Dig. 1.2.2.50

Pomponius l.S. enchir.

Ergo sabino concessum est a tiberio caesare, ut populo responderet: qui in equestri ordine iam grandis natu et fere annorum quinquaginta receptus est. huic nec amplae facultates fuerunt, sed plurimum a suis auditoribus sustentatus est.

Dig. 1.2.2.51

Pomponius l.S. enchir.

Huic successit gaius cassius longinus natus ex filia tuberonis, quae fuit neptis servii sulpicii: et ideo proavum suum servium sulpicium appellat. hic consul fuit cum quartino temporibus tiberii, sed plurimum in civitate auctoritatis habuit eo usque, donec eum caesar civitate pelleret.

Dig. 1.2.2.52

Pomponius l.S. enchir.

Expulsus ab eo in sardiniam, revocatus a vespasiano diem suum obit. nervae successit proculus. fuit eodem tempore et nerva filius: fuit et alius longinus ex equestri quidem ordine, qui postea ad praeturam usque pervenit. sed proculi auctoritas maior fuit, nam etiam plurimum potuit: appellatique sunt partim cassiani, partim proculiani, quae origo a capitone et labeone coeperat.

Dig. 1.2.2.53

Pomponius l.S. enchir.

Cassio caelius sabinus successit, qui plurimum temporibus vespasiani potuit: proculo pegasus, qui temporibus vespasiani praefectus urbi fuit: caelio sabino priscus iavolenus: pegaso celsus: patri celso celsus filius et priscus neratius, qui utique consules fuerunt, celsus quidem et iterum: iavoleno prisco aburnius valens et tuscianus, item salvius iulianus.

Dig. 1.3.0. De legibus senatusque consultis et longa consuetudine.

Dig. 1.3.1

Papinianus 1 def.

Lex est commune praeceptum, virorum prudentium consultum, delictorum quae sponte vel ignorantia contrahuntur coercitio, communis rei publicae sponsio.

Dig. 1.3.2

Marcianus 1 inst.

Nam et demosthenes orator sic definit: touto estin nomos, hw pantas anvrwpous prosykei peivesvai dia polla, kai malista hoti pas estin nomos ehurema men kai dwron veou, dogma de anvrwpwn fronimwn, epanorvwma de twn hekousiwn kai akousiwn hamartymatwn, polews de sunvyky koiny, kav’ hyn hapasi prosykei zyn tois en ty polei . sed et philosophus summae stoicae sapientiae chrysippus sic incipit libro, quem fecit peri nomou: ho nomos pantwn esti basileus veiwn te kai anvrwpinwn pragmatwn: dei de auton prostatyn te einai twn kalwn kai twn aisxrwn kai arxonta kai hygemona, kai kata touto kanona te einai dikaiwn kai adikwn kai twn fusei politikwn zwwn prostaktikon men hwn poiyteon, apagoreutikon de hwn ou poiyteon .

Dig. 1.3.3

Pomponius 25 ad sab.

Iura constitui oportet, ut dixit theophrastus, in his, quae epi to pleiston accidunt, non quae ek paralogou .

Dig. 1.3.4

Celsus 5 Dig.

Ex his, quae forte uno aliquo casu accidere possunt, iura non constituuntur:

Dig. 1.3.5

Celsus 17 Dig.

Nam ad ea potius debet aptari ius, quae et frequenter et facile, quam quae perraro eveniunt.

Dig. 1.3.6

Paulus 17 ad plaut.

To gar hapac y dis , ut ait theophrastus, parabainousin hoi nomovetai .

Dig. 1.3.7

Modestinus 1 reg.

Legis virtus haec est imperare vetare permittere punire.

Dig. 1.3.8

Ulpianus 3 ad sab.

Iura non in singulas personas, sed generaliter constituuntur.

Dig. 1.3.9

Ulpianus 16 ad ed.

Non ambigitur senatum ius facere posse.

Dig. 1.3.10

Iulianus 59 Dig.

Neque leges neque senatus consulta ita scribi possunt, ut omnes casus qui quandoque inciderint comprehendantur, sed sufficit ea quae plerumque accidunt contineri.

Dig. 1.3.11

Iulianus 90 Dig.

Et ideo de his, quae primo constituuntur, aut interpretatione aut constitutione optimi principis certius statuendum est.

Dig. 1.3.12

Iulianus 15 Dig.

Non possunt omnes singillatim aut legibus aut senatus consultis comprehendi: sed cum in aliqua causa sententia eorum manifesta est, is qui iurisdictioni praeest ad similia procedere atque ita ius dicere debet.

Dig. 1.3.13

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Nam, ut ait pedius, quotiens lege aliquid unum vel alterum introductum est, bona occasio est cetera, quae tendunt ad eandem utilitatem, vel interpretatione vel certe iurisdictione suppleri.

Dig. 1.3.14

Paulus 54 ad ed.

Quod vero contra rationem iuris receptum est, non est producendum ad consequentias.

Dig. 1.3.15

Iulianus 27 Dig.

In his, quae contra rationem iuris constituta sunt, non possumus sequi regulam iuris.

Dig. 1.3.16

Paulus l.S. de iure singulari.

Ius singulare est, quod contra tenorem rationis propter aliquam utilitatem auctoritate constituentium introductum est.

Dig. 1.3.17

Celsus 26 Dig.

Scire leges non hoc est verba earum tenere, sed vim ac potestatem.

Dig. 1.3.18

Celsus 29 Dig.

Benignius leges interpraetandae sunt, quo voluntas earum conservetur.

Dig. 1.3.19

Celsus 33 Dig.

In ambigua voce legis ea potius accipienda est significatio, quae vitio caret, praesertim cum etiam voluntas legis ex hoc colligi possit.

Dig. 1.3.20

Iulianus 55 Dig.

Non omnium, quae a maioribus constituta sunt, ratio reddi potest,

Dig. 1.3.21

Nerva 6 membr.

Et ideo rationes eorum, quae constituuntur, inquiri non oportet: alioquin multa ex his quae certa sunt subvertuntur.

Dig. 1.3.22

Ulpianus 35 ad ed.

Cum lex in praeteritum quid indulget, in futurum vetat.

Dig. 1.3.23

Paulus 4 ad plaut.

Minime sunt mutanda, quae interpretationem certam semper habuerunt.

Dig. 1.3.24

Celsus 9 Dig.

Incivile est nisi tota lege perspecta una aliqua particula eius proposita iudicare vel respondere.

Dig. 1.3.25

Modestinus 8 resp.

Nulla iuris ratio aut aequitatis benignitas patitur, ut quae salubriter pro utilitate hominum introducuntur, ea nos duriore interpretatione contra ipsorum commodum producamus ad severitatem.

Dig. 1.3.26

Paulus 4 quaest.

Non est novum, ut priores leges ad posteriores trahantur.

Dig. 1.3.27

Tertullianus 1 quaest.

Ideo, quia antiquiores leges ad posteriores trahi usitatum est, semper quasi hoc legibus inesse credi oportet, ut ad eas quoque personas et ad eas res pertinerent, quae quandoque similes erunt.

Dig. 1.3.28

Paulus 5 ad l. iul. et pap.

Sed et posteriores leges ad priores pertinent, nisi contrariae sint, idque multis argumentis probatur.

Dig. 1.3.29

Paulus l.S. ad l. cinc.

Contra legem facit, qui id facit quod lex prohibet, in fraudem vero, qui salvis verbis legis sententiam eius circumvenit.

Dig. 1.3.30

Ulpianus 4 ad ed.

Fraus enim legi fit, ubi quod fieri noluit, fieri autem non vetuit, id fit: et quod distat hryton apo dianoias, hoc distat fraus ab eo, quod contra legem fit.

Dig. 1.3.31

Ulpianus 13 ad l. iul. et pap.

Princeps legibus solutus est: augusta autem licet legibus soluta non est, principes tamen eadem illi privilegia tribuunt, quae ipsi habent.

Dig. 1.3.32pr.

Iulianus 84 Dig.

De quibus causis scriptis legibus non utimur, id custodiri oportet, quod moribus et consuetudine inductum est: et si qua in re hoc deficeret, tunc quod proximum et consequens ei est: si nec id quidem appareat, tunc ius, quo urbs roma utitur, servari oportet.

Dig. 1.3.32.1

Iulianus 84 Dig.

Inveterata consuetudo pro lege non immerito custoditur, et hoc est ius quod dicitur moribus constitutum. nam cum ipsae leges nulla alia ex causa nos teneant, quam quod iudicio populi receptae sunt, merito et ea, quae sine ullo scripto populus probavit, tenebunt omnes: nam quid interest suffragio populus voluntatem suam declaret an rebus ipsis et factis? quare rectissime etiam illud receptum est, ut leges non solum suffragio legis latoris, sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur.

Dig. 1.3.33

Ulpianus 1 de off. procons.

Diuturna consuetudo pro iure et lege in his quae non ex scripto descendunt observari solet.

Dig. 1.3.34

Ulpianus 4 de off. procons.

Cum de consuetudine civitatis vel provinciae confidere quis videtur, primum quidem illud explorandum arbitror, an etiam contradictio aliquando iudicio consuetudo firmata sit.

Dig. 1.3.35

Hermogenianus 1 epit.

Sed et ea, quae longa consuetudine comprobata sunt ac per annos plurimos observata, velut tacita civium conventio non minus quam ea quae scripta sunt iura servantur.

Dig. 1.3.36

Paulus 7 ad sab.

Immo magnae auctoritatis hoc ius habetur, quod in tantum probatum est, ut non fuerit necesse scripto id comprehendere.

Dig. 1.3.37

Paulus 1 quaest.

Si de interpretatione legis quaeratur, in primis inspiciendum est, quo iure civitas retro in eiusmodi casibus usa fuisset: optima enim est legum interpres consuetudo.

Dig. 1.3.38

Callistratus 1 quaest.

Nam imperator noster severus rescripsit in ambiguitatibus quae ex legibus proficiscuntur consuetudinem aut rerum perpetuo similiter iudicatarum auctoritatem vim legis optinere debere.

Dig. 1.3.39

Celsus 23 Dig.

Quod non ratione introductum, sed errore primum, deinde consuetudine optentum est, in aliis similibus non optinet.

Dig. 1.3.40

Modestinus 1 reg.

Ergo omne ius aut consensus fecit aut necessitas constituit aut firmavit consuetudo.

Dig. 1.3.41

Ulpianus 2 inst.

Totum autem ius constitit aut in adquirendo aut in conservando aut in minuendo: aut enim hoc agitur, quemadmodum quid cuiusque fiat, aut quemadmodum quis rem vel ius suum conservet, aut quomodo alienet aut admittat.

Dig. 1.4.0. De constitutionibus principum.

Dig. 1.4.1pr.

Ulpianus 1 inst.

Quod principi placuit, legis habet vigorem: utpote cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem conferat.

Dig. 1.4.1.1

Ulpianus 1 inst.

Quodcumque igitur imperator per epistulam et subscriptionem statuit vel cognoscens decrevit vel de plano interlocutus est vel edicto praecepit, legem esse constat. haec sunt quas volgo constitutiones appellamus.

Dig. 1.4.1.2

Ulpianus 1 inst.

Plane ex his quaedam sunt personales nec ad exemplum trahuntur: nam quae princeps alicui ob merita indulsit vel si quam poenam irrogavit vel si cui sine exemplo subvenit, personam non egreditur.

Dig. 1.4.2

Ulpianus 4 fideic.

In rebus novis constituendis evidens esse utilitas debet, ut recedatur ab eo iure, quod diu aequum visum est.

Dig. 1.4.3

Iavolenus 13 epist.

Beneficium imperatoris, quod a divina scilicet eius indulgentia proficiscitur, quam plenissime interpretari debemus.

Dig. 1.4.4

Modestinus 2 excus.

Ahi metagenesterai diataceis isxuroterai twn pro autwn eisin .

Dig. 1.5.0. De statu hominum.

Dig. 1.5.1

Gaius 1 inst.

Omne ius quo utimur vel ad personas pertinet vel ad res vel ad actiones.

Dig. 1.5.2

Hermogenianus 1 iuris epit.

Cum igitur hominum causa omne ius constitutum sit, primo de personarum statu ac post de ceteris, ordinem edicti perpetui secuti et his proximos atque coniunctos applicantes titulos ut res patitur, dicemus.

Dig. 1.5.3

Gaius 1 inst.

Summa itaque de iure personarum divisio haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi.

Dig. 1.5.4pr.

Florus 9 inst.

Libertas est naturalis facultas eius quod cuique facere libet, nisi si quid vi aut iure prohibetur.

Dig. 1.5.4.1

Florus 9 inst.

Servitus est constitutio iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subicitur.

Dig. 1.5.4.2

Florus 9 inst.

Servi ex eo appellati sunt, quod imperatores captivos vendere ac per hoc servare nec occidere solent.

Dig. 1.5.4.3

Florus 9 inst.

Mancipia vero dicta, quod ab hostibus manu capiantur.

Dig. 1.5.5pr.

Marcianus 1 inst.

Et servorum quidem una est condicio: liberorum autem hominum quidam ingenui sunt, quidam libertini.

Dig. 1.5.5.1

Marcianus 1 inst.

Servi autem in dominium nostrum rediguntur aut iure civili aut gentium: iure civili, si quis se maior viginti annis ad pretium participandum venire passus est. iure gentium servi nostri sunt, qui ab hostibus capiuntur aut qui ex ancillis nostris nascuntur.

Dig. 1.5.5.2

Marcianus 1 inst.

Ingenui sunt, qui ex matre libera nati sunt: sufficit enim liberam fuisse eo tempore quo nascitur, licet ancilla concepit. et e contrario si libera conceperit, deinde ancilla pariat, placuit eum qui nascitur liberum nasci. ( nec interest iustis nuptiis concepit an volgo), quia non debet calamitas matris nocere ei qui in ventre est.

Dig. 1.5.5.3

Marcianus 1 inst.

Ex hoc quaesitum est, si ancilla praegnas manumissa sit, deinde ancilla postea facta aut expulsa civitate pepererit, liberum an servum pariat. et tamen rectius probatum est liberum nasci et sufficere ei qui in ventre est liberam matrem vel medio tempore habuisse.

Dig. 1.5.6

Gaius 1 inst.

Libertini sunt, qui ex iusta servitute manumissi sunt.

Dig. 1.5.7

Paulus l.S. de port., q. lib. dam.

Quae liberis damnatorum conceduntur. qui in utero est, perinde ac si in rebus humanis esset custoditur, quotiens de commodis ipsius partus quaeritur: quamquam alii antequam nascatur nequaquam prosit.

Dig. 1.5.8

Papinianus 3 quaest.

Imperator titus antoninus rescripsit non laedi statum liberorum ob tenorem instrumenti male concepti.

Dig. 1.5.9

Papinianus 31 quaest.

In multis iuris nostri articulis deterior est condicio feminarum quam masculorum.

Dig. 1.5.10

Ulpianus 1 ad sab.

Quaeritur: hermaphroditum cui comparamus? et magis puto eius sexus aestimandum, qui in eo praevalet.

Dig. 1.5.11

Paulus 18 resp.

Paulus respondit eum, qui vivente patre et ignorante de coniunctione filiae conceptus est, licet post mortem avi natus sit, iustum filium ei ex quo conceptus est esse non videri.

Dig. 1.5.12

Paulus 19 resp.

Septimo mense nasci perfectum partum iam receptum est propter auctoritatem doctissimi viri hippocratis: et ideo credendum est eum, qui ex iustis nuptiis septimo mense natus est, iustum filium esse.

Dig. 1.5.13

Hermogenianus 1 iuris epit.

Servus in causa capitali fortunae iudici a domino commissus, etsi fuerit absolutus, non fit liber.

Dig. 1.5.14

Paulus 4 sent.

Non sunt liberi, qui contra formam humani generis converso more procreantur: veluti si mulier monstrosum aliquid aut prodigiosum enixa sit. partus autem, qui membrorum humanorum officia ampliavit, aliquatenus videtur effectus et ideo inter liberos connumerabitur.

Dig. 1.5.15

Tryphonus 10 disp.

Arescusa, si tres peperit libera esse testamento iussa, primo partu unum, secundo tres peperit: quaesitum est, an et quis eorum liber esset. haec condicio libertati adposita iam implenda mulieri est. sed non dubitari debet, quin ultimus liber nascatur: nec enim natura permisit simul uno impetu duos infantes de utero matris excedere, ut ordine incerto nascentium non appareat, uter in servitute libertateve nascatur. incipiente igitur partu existens condicio efficit, ut ex libera edatur quod postea nascitur, veluti si quaelibet alia condicio libertati mulieris adposita parturiente ea existat. vel manumissa sub hac condicione, si decem milia heredi titiove dederit, eo momento quo parit per alium impleverit condicionem: iam libera peperisse credenda est.

Dig. 1.5.16

Ulpianus 6 disp.

Idem erit, si eadem arescusa primo duo pepererat, postea geminos ediderat: dicendum est enim non posse dici utrumque ingenuum nasci, sed eum qui posterior nascitur. quaestio ergo facti potius est, non iuris.

Dig. 1.5.17

Ulpianus 22 ad ed.

In orbe romano qui sunt ex constitutione imperatoris antonini cives romani effecti sunt.

Dig. 1.5.18

Ulpianus 27 ad sab.

Imperator hadrianus publicio Marcello rescripsit liberam, quae praegnas ultimo supplicio damnata est, liberum parere et solitum esse servari eam, dum partum ederet. sed si ei, quae ex iustis nuptiis concepit, aqua et igni interdictum est, civem romanum parit et in potestate patris.

Dig. 1.5.19

Celsus 29 Dig.

Cum legitimae nuptiae factae sint, patrem liberi sequuntur: volgo quaesitus matrem sequitur.

Dig. 1.5.20

Ulpianus 38 ad sab.

Qui furere coepit, et statum et dignitatem in qua fuit et magistratum et potestatem videtur retinere, sicut rei suae dominium retinet.

Dig. 1.5.21

Modestinus 7 reg.

Homo liber, qui se vendidit, manumissus non ad suum statum revertitur, quo se abdicavit, sed efficitur libertinae condicionis.

Dig. 1.5.22

Modestinus 12 resp.

Herennius modestinus respondit, si eo tempore enixa est ancilla, quo secundum legem donationis manumissa esse debuit, cum ex constitutione libera fuerit, ingenuum ex ea natum.

Dig. 1.5.23

Modestinus 1 pand.

Volgo concepti dicuntur qui patrem demonstrare non possunt, vel qui possunt quidem, sed eum habent, quem habere non licet. qui et spurii appellantur para tyn sporan .

Dig. 1.5.24

Ulpianus 27 ad sab.

Lex naturae haec est, ut qui nascitur sine legitimo matrimonio matrem sequatur, nisi lex specialis aliud inducit.

Dig. 1.5.25

Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.

Ingenuum accipere debemus etiam eum, de quo sententia lata est, quamvis fuerit libertinus: quia res iudicata pro veritate accipitur.

Dig. 1.5.26

Iulianus 69 Dig.

Qui in utero sunt, in toto paene iure civili intelleguntur in rerum natura esse. nam et legitimae hereditates his restituuntur: et si praegnas mulier ab hostibus capta sit, id quod natum erit postliminium habet, item patris vel matris condicionem sequitur: praeterea si ancilla praegnas subrepta fuerit, quamvis apud bonae fidei emptorem pepererit, id quod natum erit tamquam furtivum usu non capitur: his consequens est, ut libertus quoque, quamdiu patroni filius nasci possit, eo iure sit, quo sunt qui patronos habent.

Dig. 1.5.27

Ulpianus 5 opin.

Eum, qui se libertinum esse fatetur, nec adoptando patronus ingenuum facere potuit.

Dig. 1.6.0. De his qui sui vel alieni iuris sunt.

Dig. 1.6.1pr.

Gaius 1 inst.

De iure personarum alia divisio sequitur, quod quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri subiectae sunt. videamus itaque de his, quae alieno iuri subiectae sunt: nam si cognoverimus quae istae personae sunt, simul intellegemus quae sui iuris sunt. dispiciamus itaque de his, quae in aliena potestate sunt.

Dig. 1.6.1.1

Gaius 1 inst.

Igitur in potestate sunt servi dominorum ( quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus dominis in servos vitae necisque potestatem fuisse) et quodcumque per servum adquiritur, id domino adquiritur.

Dig. 1.6.1.2

Gaius 1 inst.

Sed hoc tempore nullis hominibus, qui sub imperio romano sunt, licet supra modum et sine causa legibus cognita in servos suos saevire. nam ex constitutione divi antonini qui sine causa servum suum occiderit, non minus puniri iubetur, quam qui alienum servum occiderit. sed et maior asperitas dominorum eiusdem principis constitutione coercetur.

Dig. 1.6.2

Ulpianus 8 de off. procons.

Si dominus in servos saevierit vel ad impudicitiam turpemque violationem compellat, quae sint partes praesidis, ex rescripto divi pii ad aelium marcianum proconsulem baeticae manifestabitur. cuius rescripti verba haec sunt: » dominorum quidem potestatem in suos servos illibatam esse oportet nec cuiquam hominum ius suum detrahi: sed dominorum interest, ne auxilium contra saevitiam vel famem vel intolerabilem iniuriam denegetur his qui iuste deprecantur. ideoque cognosce de querellis eorum, qui ex familia iulii sabini ad statuam confugerunt, et si vel durius habitos quam aequum est vel infami iniuria affectos cognoveris, veniri iube ita, ut in potestate domini non revertantur. qui si meae constitutioni fraudem fecerit, sciet me admissum severius exsecuturum». divus etiam hadrianus umbriciam quandam matronam in quinquennium relegavit, quod ex levissimis causis ancillas atrocissime tractasset.

Dig. 1.6.3

Gaius 1 inst.

Item in potestate nostra sunt liberi nostri, quos ex iustis nuptiis procreaverimus: quod ius proprium civium romanorum est.

Dig. 1.6.4

Ulpianus 1 inst.

Nam civium romanorum quidam sunt patres familiarum, alii filii familiarum, quaedam matres familiarum, quaedam filiae familiarum. patres familiarum sunt, qui sunt suae potestatis sive puberes sive impuberes: simili modo matres familiarum; filii familiarum et filiae, quae sunt in aliena potestate. nam qui ex me et uxore mea nascitur, in mea potestate est: item qui ex filio meo et uxore eius nascitur, id est nepos meus et neptis, aeque in mea sunt potestate, et pronepos et proneptis et deinceps ceteri.

Dig. 1.6.5

Ulpianus 36 ad sab.

Nepotes ex filio mortuo avo reccidere solent in filii potestatem, hoc est patris sui: simili modo et pronepotes et deinceps vel in filii potestate, si vivit et in familia mansit, vel in eius parentis, qui ante eos in potestate est. et hoc non tantum in naturalibus, verum in adoptivis quoque iuris est.

Dig. 1.6.6

Ulpianus 9 ad sab.

Filium eum definimus, qui ex viro et uxore eius nascitur. sed si fingamus afuisse maritum verbi gratia per decennium, reversum anniculum invenisse in domo sua, placet nobis iuliani sententia hunc non esse mariti filium. non tamen ferendum iulianus ait eum, qui cum uxore sua adsidue moratus nolit filium adcognoscere quasi non suum. sed mihi videtur, quod et scaevola probat, si constet maritum aliquamdiu cum uxore non concubuisse infirmitate interveniente vel alia causa, vel si ea valetudine paterfamilias fuit ut generare non possit, hunc, qui in domo natus est, licet vicinis scientibus, filium non esse.

Dig. 1.6.7

Ulpianus 25 ad sab.

Si qua poena pater fuerit affectus, ut vel civitatem amittat vel servus poenae efficiatur, sine dubio nepos filii loco succedit.

Dig. 1.6.8pr.

Ulpianus 26 ad sab.

Patre furioso liberi nihilominus in patris sui potestate sunt: idem et in omnibus est parentibus, qui habent liberos in potestate. nam cum ius potestatis moribus sit receptum nec possit desinere quis habere in potestate, nisi exierint liberi quibus casibus solent, nequaquam dubitandum est remanere eos in potestate. quare non solum eos liberos in potestate habebit, quos ante furorem genuit, verum et si qui ante furorem concepti in furore editi sunt. sed et si in furore agente eo uxor concipiat, videndum an in potestate eius nascatur filius: nam furiosus licet uxorem ducere non possit, retinere tamen matrimonium potest: quod cum ita se habeat, in potestate filium habebit. proinde et si furiosa sit uxor, ex ea ante conceptus in potestate nascetur: sed et in furore eius conceptus ab eo qui non furebat sine dubio in potestate nascetur, quia retinetur matrimonium. sed et si ambo in furore agant et uxor et maritus et tunc concipiat, partus in potestate patris nascetur, quasi voluntatis reliquiis in furiosis manentibus: nam cum consistat matrimonium altero furente, consistet et utroque.

Dig. 1.6.8.1

Ulpianus 26 ad sab.

Adeo autem retinet ius potestatis pater furiosus, ut et adquiratur illi commodum eius, quod filius adquisivit.

Dig. 1.6.9

Pomponius 16 ad q. muc.

Filius familias in publicis causis loco patris familias habetur, veluti ut magistratum gerat, ut tutor detur.

Dig. 1.6.10

Ulpianus 4 ad l. iul. et pap.

Si iudex nutriri vel ali oportere pronuntiaverit, dicendum est de veritate quaerendum, filius sit an non: neque enim alimentorum causa veritati facit praeiudicium.

Dig. 1.6.11

Modestinus 1 pand.

Inviti filii naturales vel emancipati non rediguntur in patriam potestatem.

Dig. 1.7.0. De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur.

Dig. 1.7.1pr.

Modestinus 2 reg.

Filios familias non solum natura, verum et adoptiones faciunt.

Dig. 1.7.1.1

Modestinus 2 reg.

Quod adoptionis nomen est quidem generale, in duas autem species dividitur, quarum altera adoptio similiter dicitur, altera adrogatio. adoptantur filii familias, adrogantur qui sui iuris sunt.

Dig. 1.7.2pr.

Gaius 1 inst.

Generalis enim adoptio duobus modis fit, aut principis auctoritate aut magistratus imperio. principis auctoritate adoptamus eos qui sui iuris sunt: quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is qui adoptat rogatur, id est interrogatur, an velit eum quem adoptaturus sit iustum sibi filium esse, et is qui adoptatur rogatur, an id fieri patiatur. imperio magistratus adoptamus eos qui in potestate parentis sunt, sive primum gradum liberorum optineant, qualis est filius filia, sive inferiorem, qualis est nepos neptis, pronepos proneptis.

Dig. 1.7.2.1

Gaius 1 inst.

Illud utriusque adoptionis commune est, quod et hi qui generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt.

Dig. 1.7.2.2

Gaius 1 inst.

Hoc vero proprium est eius adoptionis, quae per principem fit, quod is qui liberos in potestate habet si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, sed et liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes.

Dig. 1.7.3

Paulus 4 ad sab.

Si consul vel praeses filius familias sit, posse eum apud semet ipsum vel emancipari vel in adoptionem dari constat.

Dig. 1.7.4

Modestinus 2 reg.

Magistratum, apud quem legis actio est, et emancipare filios suos et in adoptionem dare apud se posse neratii sententia est.

Dig. 1.7.5

Celsus 28 Dig.

In adoptionibus eorum dumtaxat, qui suae potestatis sunt, voluntas exploratur: sin autem a patre dantur in adoptionem, in his utriusque arbitrium spectandum est vel consentiendo vel non contradicendo.

Dig. 1.7.6

Paulus 35 ad ed.

Cum nepos adoptatur quasi ex filio natus, consensus filii exigitur, idque etiam iulianus scribit.

Dig. 1.7.7

Celsus 39 Dig.

Cum adoptio fit, non est necessaria in eam rem auctoritas eorum, inter quos iura adgnationis consequuntur.

Dig. 1.7.8

Modestinus 2 reg.

Quod ne curatoris auctoritas intercederet in adrogatione ante tenuerat, sub divo claudio recte mutatum est.

Dig. 1.7.9

Ulpianus 1 ad sab.

Etiam caecus adoptare vel adoptari potest.

Dig. 1.7.10

Paulus 2 ad sab.

Si quis nepotem quasi ex filio natum quem in potestate habet consentiente filio adoptaverit, non adgnascitur avo suus heres, quippe cum post mortem avi quasi in patris sui reccidit potestatem.

Dig. 1.7.11

Paulus 4 ad sab.

Si quis qui filium haberet in nepotis locum adoptasset perinde atque si ex eo filio natus esset, et is filius auctor factus non esset: mortuo avo non esse nepotem in potestate filii.

Dig. 1.7.12

Ulpianus 14 ad sab.

Qui liberatus est patria potestate, is postea in potestatem honeste reverti non potest nisi adoptione.

Dig. 1.7.13

Papinianus 36 quaest.

In omni fere iure finita patris adoptivi potestate nullum ex pristino retinetur vestigium: denique et patria dignitas quaesita per adoptionem finita ea deponitur.

Dig. 1.7.14

Pomponius 5 ad sab.

Sed etiam nepos ex filio apud adoptatum patrem conceptus et natus per emancipationem iura omnia perdit.

Dig. 1.7.15pr.

Ulpianus 26 ad sab.

Si pater familias adoptatus sit, omnia quae eius fuerunt et adquiri possunt tacito iure ad eum transeunt qui adoptavit: hoc amplius liberi eius qui in potestate sunt eum sequuntur: sed et hi, qui postliminio redeunt, vel qui in utero fuerunt cum adrogaretur, simili modo in potestatem adrogatoris rediguntur.

Dig. 1.7.15.1

Ulpianus 26 ad sab.

Qui duos filios et ex altero eorum nepotem habet, si vult nepotem quasi ex altero natum sic adoptare, potest hoc efficere, si eum emancipaverit et sic adoptaverit quasi ex altero natum. facit enim hoc quasi quilibet, non quasi avus, et qua ratione quasi ex quolibet natum potest adoptare, ita potest et quasi ex altero filio.

Dig. 1.7.15.2

Ulpianus 26 ad sab.

In adrogationibus cognitio vertitur, num forte minor sexaginta annis sit qui adrogat, quia magis liberorum creationi studere debeat: nisi forte morbus aut valetudo in causa sit aut alia iusta causa adrogandi, veluti si coniunctam sibi personam velit adoptare.

Dig. 1.7.15.3

Ulpianus 26 ad sab.

Item non debet quis plures adrogare nisi ex iusta causa, sed nec libertum alienum, nec maiorem minor.

Dig. 1.7.16

Iavolenus 6 ex cass.

Adoptio enim in his personis locum habet, in quibus etiam natura potest habere.

Dig. 1.7.17pr.

Ulpianus 26 ad sab.

Nec ei permittitur adrogare, qui tutelam vel curam alicuius administravit, si minor viginti quinque annis sit qui adrogatur, ne forte eum ideo adroget, ne rationes reddat. item inquirendum est, ne forte turpis causa adrogandi subsit.

Dig. 1.7.17.1

Ulpianus 26 ad sab.

Eorum dumtaxat pupillorum adrogatio permittenda est his, qui vel naturali cognatione vel sanctissima affectione ducti adoptarent, ceterorum prohibenda, ne esset in potestate tutorum et finire tutelam et substitutionem a parente factam extinguere.

Dig. 1.7.17.2

Ulpianus 26 ad sab.

Et primum quidem excutiendum erit, quae facultates pupilli sint et quae eius, qui adoptare eum velit, ut aestimetur ex comparatione earum, an salubris adoptio possit pupillo intellegi: deinde cuius vitae sit is, qui velit pupillum redigere in familiam suam: tertio cuius idem aetatis sit, ut aestimetur, an melius sit de liberis procreandis cogitare eum quam ex aliena familia quemquam redigere in potestatem suam.

Dig. 1.7.17.3

Ulpianus 26 ad sab.

Praeterea videndum est, an non debeat permitti ei, qui vel unum habebit vel plures liberos, adoptare alium, ne aut illorum, quos iustis nuptiis procreaverit, deminuatur spes quam unusquisque liberorum obsequio paret sibi, aut qui adoptatus fuit minus percipiat quam dignum erit eum consequi.

Dig. 1.7.17.4

Ulpianus 26 ad sab.

Interdum et ditiorem permittetur adoptare pauperiori, si vitae eius sobrietas clara sit vel affectio honesta nec incognita.

Dig. 1.7.17.5

Ulpianus 26 ad sab.

Satisdatio autem in his casibus dari solet.

Dig. 1.7.18

Marcellus 26 Dig.

Non aliter enim voluntati eius, qui adrogare pupillum volet, si causam eius ob alia probabit, subscribendum erit, quam si caverit servo publico se restituturum ea, quae ex bonis eius consecutus fuerit, illis, ad quos res perventura esset, si adrogatus permansisset in suo statu.

Dig. 1.7.19pr.

Ulpianus 26 ad sab.

His verbis satisdationis quae ab adrogatore praestari debet » ad quos ea res pertinet » et libertatibus prospectum esse, quae secundis tabulis datae sunt, et multo magis substituto servo, item legatariis, nemo dubitat.

Dig. 1.7.19.1

Ulpianus 26 ad sab.

Quae satisdatio si omissa fuerit, utilis actio in adrogatorem datur.

Dig. 1.7.20

Marcellus 26 Dig.

Haec autem satisdatio locum habet, si impubes decessit. sed etsi de pupillo loquitur, tamen hoc et in pupilla observandum est.

Dig. 1.7.21

Gaius l.S. reg.

Nam et feminae ex rescripto principis adrogari possunt.

Dig. 1.7.22pr.

Ulpianus 26 ad sab.

Si adrogator decesserit impubere relicto filio adoptivo et mox impubes decedat, an heredes adrogatoris teneantur? et dicendum est heredes quoque restituturus et bona adrogati et praeterea quartam partem.

Dig. 1.7.22.1

Ulpianus 26 ad sab.

Sed an impuberi adrogator substituere possit, quaeritur: et puto non admitti substitutionem, nisi forte ad quartam solam quam ex bonis eius consequitur, et hactenus ut ei usque ad pubertatem substituat. ceterum si fidei eius committat, ut quandoque restituat, non oportet admitti fideicommissum, quia hoc non iudicio eius ad eum pervenit, sed principali providentia.

Dig. 1.7.22.2

Ulpianus 26 ad sab.

Haec omnia dicenda sunt, sive in locum filii sive in locum nepotis aliquis impuberem adrogaverit.

Dig. 1.7.23

Paulus 35 ad ed.

Qui in adoptionem datur, his quibus adgnascitur et cognatus fit, quibus vero non adgnascitur nec cognatus fit: adoptio enim non ius sanguinis, sed ius adgnationis adfert. et ideo si filium adoptavero, uxor mea illi matris loco non est, neque enim adgnascitur ei, propter quod nec cognata eius fit: item nec mater mea aviae loco illi est, quoniam his, qui extra familiam meam sunt, non adgnascitur: sed filiae meae is quem adoptavi frater fit, quoniam in familia mea est filia: nuptiis tamen etiam eorum prohibitis.

Dig. 1.7.24

Ulpianus 1 disp.

Neque absens neque dissentiens adrogari potest.

Dig. 1.7.25pr.

Ulpianus 5 opin.

Post mortem filiae suae, quae ut mater familias quasi iure emancipata vixerat et testamento scriptis heredibus decessit, adversus factum suum, quasi non iure eam nec praesentibus testibus emancipasset, pater movere controversiam prohibetur.

Dig. 1.7.25.1

Ulpianus 5 opin.

Neque adoptare neque adrogare quis absens nec per alium eiusmodi sollemnitatem peragere potest.

Dig. 1.7.26

Iulianus 70 Dig.

Quem filius meus emancipatus adoptaverit, is nepos meus non erit.

Dig. 1.7.27

Iulianus 85 Dig.

Ex adoptivo natus adoptivi locum optinet in iure civili.

Dig. 1.7.28

Gaius 1 inst.

Liberum arbitrium est ei, qui filium et ex eo nepotem in potestate habebit, filium quidem potestate demittere, nepotem vero in potestate retinere: vel ex diverso filium quidem in potestate retinere, nepotem vero manumittere: vel omnes sui iuris efficere. eadem et de pronepote dicta esse intellegemus.

Dig. 1.7.29

Callistratus 2 inst.

Si pater naturalis loqui quidem non possit, alio tamen modo quam sermone manifestum facere possit velle se filium suum in adoptionem dare: perinde confirmatur adoptio, ac si iure facta esset.

Dig. 1.7.30

Paulus 1 reg.

Et qui uxores non habent filios adoptare possunt.

Dig. 1.7.31

Marcianus 5 reg.

Non potest filius, qui est in potestate patris, ullo modo compellere eum, ne sit in potestate, sive naturalis sive adoptivus.

Dig. 1.7.32pr.

Papinianus 31 quaest.

Nonnumquam autem impubes qui adoptatus est audiendus erit, si pubes factus emancipari desideret, idque causa cognita per iudicem statuendum erit.

Dig. 1.7.32.1

Papinianus 31 quaest.

Imperator titus antoninus rescripsit privignum suum tutori adoptare permittendum.

Dig. 1.7.33

Marcianus 5 reg.

Et si pubes factus non expedire sibi in potestatem eius redigi probaverit, aequum esse emancipari eum a patre adoptivo atque ita pristinum ius reciperare.

Dig. 1.7.34

Paulus 11 quaest.

Quaesitum est, si tibi filius in adoptionem hac lege sit datus, ut post triennium puta eundem mihi in adoptionem des, an actio ulla sit. et labeo putat nullam esse actionem: nec enim moribus nostris convenit filium temporalem habere.

Dig. 1.7.35

Paulus 1 resp.

Per adoptionem dignitas non minuitur, sed augetur. unde senator etsi a plebeio adoptatus est, manet senator: similiter manet et senatoris filius.

Dig. 1.7.36pr.

Paulus 18 resp.

Emancipari filium a patre quocumque loco posse constat, ut exeat de patria potestate.

Dig. 1.7.36.1

Paulus 18 resp.

Apud proconsulem etiam in ea provincia, quam sortitus non est, et manumitti et in adoptionem dari posse placet.

Dig. 1.7.37pr.

Paulus 2 sent.

Adoptare quis nepotis loco potest, etiam si filium non habet.

Dig. 1.7.37.1

Paulus 2 sent.

Eum quem quis adoptavit, emancipatum vel in adoptionem datum iterum non potest adoptare.

Dig. 1.7.38

Marcellus 26 Dig.

Adoptio non iure facta a principe confirmari potest.

Dig. 1.7.39

Ulpianus 3 de off. cons.

Nam ita divus marcus eutychiano rescripsit: » quod desideras an impetrare debeas, aestimabunt iudices adhibitis etiam his, qui contra dicent, id est qui laederentur confirmatione adoptionis».

Dig. 1.7.40pr.

Modestinus 1 diff.

Adrogato patre familias liberi, qui in eius erant potestate, nepotes apud adrogatorem efficiuntur simulque cum suo patre in eius reccidunt potestatem. quod non similiter in adoptionem contingit: nam nepotes ex eo in avi naturalis retinentur potestate.

Dig. 1.7.40.1

Modestinus 1 diff.

Non tantum cum quis adoptat, sed et cum adrogat, maior esse debet eo, quem sibi per adrogationem vel per adoptionem filium facit, et utique plenae pubertatis: id est decem et octo annis eum praecedere debet.

Dig. 1.7.40.2

Modestinus 1 diff.

Spado adrogando suum heredem sibi adsciscere potest nec ei corporale vitium impedimento est.

Dig. 1.7.41

Modestinus 2 reg.

Si pater filium, ex quo nepos illi est in potestate, emancipaverit et postea eum adoptaverit: mortuo eo nepos in patris non revertitur potestatem. nec is nepos in patris revertitur potestatem, quem avus retinuerit filio dato in adoptionem, quem denuo redadoptavit.

Dig. 1.7.42

Modestinus 1 pand.

Etiam infantem in adoptionem dare possumus.

Dig. 1.7.43

Pomponius 20 ad q. muc.

Adoptiones non solum filium, sed et quasi nepotum fiunt, ut aliquis nepos noster esse videatur perinde quasi ex filio vel incerto natus sit.

Dig. 1.7.44

Proculus 8 epist.

Si is, qui nepotem ex filio habet, in nepotis loco aliquem adoptavit, non puto mortuo avo iura consanguinitatis inter nepotes futura esse. sed si sic adoptavit, ut etiam iure legis nepos suus esset, quasi ex lucio puta filio suo et ex matre familias eius natus esset, contra puto.

Dig. 1.7.45

Paulus 3 ad l. iul. et pap.

Onera eius, qui in adoptionem datus est, ad patrem adoptivum transferuntur.

Dig. 1.7.46

Ulpianus 4 ad l. iul. et pap.

In servitute mea quaesitus mihi filius in potestatem meam redigi beneficio principis potest: libertinum tamen eum manere non dubitatur.

Dig. 1.8.0. De divisione rerum et qualitate.

Dig. 1.8.1pr.

Gaius 2 inst.

Summa rerum divisio in duos articulos deducitur: nam aliae sunt divini iuris, aliae humani. divini iuris sunt veluti res sacrae et religiosae. sanctae quoque res, veluti muri et portae, quodammodo divini iuris sunt. quod autem divini iuris est, id nullius in bonis est: id vero, quod humani iuris est, plerumque alicuius in bonis est, potest autem et nullius in bonis esse: nam res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt. hae autem res, quae humani iuris sunt, aut publicae aut privatae. quae publicae sunt, nullius in bonis esse creduntur, ipsius enim universitatis esse creduntur: privatae autem sunt, quae singulorum sunt.

Dig. 1.8.1.1

Gaius 2 inst.

Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. corporales hae sunt, quae tangi possunt, veluti fundus homo vestis aurum argentum et denique aliae res innumerabiles: incorporales sunt, quae tangi non possunt, qualia sunt ea, quae in iure consistunt, sicut hereditas, usus fructus, obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur: nam et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et id quod ex aliqua obligatione nobis debetur plerumque corporale est, veluti fundus homo pecunia: nam ipsum ius successionis et ipsum ius utendi fruendi et ipsum ius obligationis incorporale est. eodem numero sunt et iura praediorum urbanorum et rusticorum, quae etiam servitutes vocantur.

Dig. 1.8.2pr.

Marcianus 3 inst.

Quaedam naturali iure communia sunt omnium, quaedam universitatis, quaedam nullius, pleraque singulorum, quae variis ex causis cuique adquiruntur.

Dig. 1.8.2.1

Marcianus 3 inst.

Et quidem naturali iure omnium communia sunt illa: aer, aqua profluens, et mare, et per hoc litora maris.

Dig. 1.8.3

Florus 6 inst.

Item lapilli, gemmae ceteraque, quae in litore invenimus, iure naturali nostra statim fiunt.

Dig. 1.8.4pr.

Marcianus 3 inst.

Nemo igitur ad litus maris accedere prohibetur piscandi causa, dum tamen ullius et aedificiis et monumentis abstineatur, quia non sunt iuris gentium sicut et mare: idque et divus pius piscatoribus formianis et capenatis rescripsit.

Dig. 1.8.4.1

Marcianus 3 inst.

Sed flumina paene omnia et portus publica sunt.

Dig. 1.8.5pr.

Gaius 2 rer. cott.

Riparum usus publicus est iure gentium sicut ipsius fluminis. itaque navem ad eas appellere, funes ex arboribus ibi natis religare, retia siccare et ex mare reducere, onus aliquid in his reponere cuilibet liberum est, sicuti per ipsum flumen navigare. sed proprietas illorum est, quorum praediis haerent: qua de causa arbores quoque in his natae eorundem sunt.

Dig. 1.8.5.1

Gaius 2 rer. cott.

In mare piscantibus liberum est casam in litore ponere, in qua se recipiant,

Dig. 1.8.6pr.

Marcianus 3 inst.

In tantum, ut et soli domini constituantur qui ibi aedificant, sed quamdiu aedificium manet: alioquin aedificio dilapso quasi iure postliminii revertitur locus in pristinam causam, et si alius in eodem loco aedificaverit, eius fiet.

Dig. 1.8.6.1

Marcianus 3 inst.

Universitatis sunt non singulorum veluti quae in civitatibus sunt theatra et stadia et similia et si qua alia sunt communia civitatium. ideoque nec servus communis civitatis singulorum pro parte intellegitur, sed universitatis et ideo tam contra civem quam pro eo posse servum civitatis torqueri divi fratres rescripserunt. ideo et libertus civitatis non habet necesse veniam edicti petere, si vocet in ius aliquem ex civibus.

Dig. 1.8.6.2

Marcianus 3 inst.

Sacrae res et religiosae et sanctae in nullius bonis sunt.

Dig. 1.8.6.3

Marcianus 3 inst.

Sacrae autem res sunt hae, quae publice consecratae sunt, non private: si quis ergo privatim sibi constituerit sacrum ^ sacrum constituerit^, sacrum non est, sed profanum. semel autem aede sacra facta etiam diruto aedificio locus sacer manet.

Dig. 1.8.6.4

Marcianus 3 inst.

Religiosum autem locum unusquisque sua voluntate facit, dum mortuum infert in locum suum. in commune autem sepulchrum etiam invitis ceteris licet inferre. sed et in alienum locum concedente domino licet inferre: et licet postea ratum habuerit quam illatus est mortuus, religiosus locus fit.

Dig. 1.8.6.5

Marcianus 3 inst.

Cenotaphium quoque magis placet locum esse religiosum, sicut testis in ea re est Vergilius.

Dig. 1.8.7

Ulpianus 25 ad ed.

Sed divi fratres contra rescripserunt.

Dig. 1.8.8pr.

Marcianus 4 reg.

Sanctum est, quod ab iniuria hominum defensum atque munitum est.

Dig. 1.8.8.1

Marcianus 4 reg.

Sanctum autem dictum est a sagminibus: sunt autem sagmina quaedam herbae, quas legati populi romani ferre solent, ne quis eos violaret, sicut legati graecorum ferunt ea quae vocantur cerycia.

Dig. 1.8.8.2

Marcianus 4 reg.

In municipiis quoque muros esse sanctos sabinum recte respondisse cassius refert, prohiberique oportere ne quid in his immitteretur.

Dig. 1.8.9pr.

Ulpianus 68 ad ed.

Sacra loca ea sunt, quae publice sunt dedicata, sive in civitate sint sive in agro.

Dig. 1.8.9.1

Ulpianus 68 ad ed.

Sciendum est locum publicum tunc sacrum fieri posse, cum princeps eum dedicavit vel dedicandi dedit potestatem.

Dig. 1.8.9.2

Ulpianus 68 ad ed.

Illud notandum est aliud esse sacrum locum, aliud sacrarium. sacer locus est locus consecratus, sacrarium est locus, in quo sacra reponuntur, quod etiam in aedificio privato esse potest, et solent, qui liberare eum locum religione volunt, sacra inde evocare.

Dig. 1.8.9.3

Ulpianus 68 ad ed.

Proprie dicimus sancta, quae neque sacra neque profana sunt, sed sanctione quadam confirmata: ut leges sanctae sunt, sanctione enim quadam sunt subnixae. quod enim sanctione quadam subnixum est, id sanctum est, etsi deo non sit consecratum: et interdum in sanctionibus adicitur, ut qui ibi aliquid commisit, capite puniatur.

Dig. 1.8.9.4

Ulpianus 68 ad ed.

Muros autem municipales nec reficere licet sine principis vel praesidis auctoritate nec aliquid eis coniungere vel superponere.

Dig. 1.8.9.5

Ulpianus 68 ad ed.

Res sacra non recipit aestimationem.

Dig. 1.8.10

Pomponius 6 ex plaut.

Aristo ait, sicut id, quod in mare aedificatum sit, fieret privatum, ita quod mari occupatum sit, fieri publicum.

Dig. 1.8.11

Pomponius 2 ex var. lect.

Si quis violaverit muros, capite punitur, sicuti si quis transcendet scalis admotis vel alia qualibet ratione. nam cives romanos alia quam per portas egredi non licet, cum illud hostile et abominandum sit: nam et romuli frater remus occisus traditur ob id, quod murum transcendere voluerit.

Dig. 1.9.0. De senatoribus.

Dig. 1.9.1pr.

Ulpianus 62 ad ed.

Consulari feminae utique consularem virum praeferendum nemo ambigit. sed vir praefectorius an consulari feminae praeferatur, videndum. putem praeferri, quia maior dignitas est in sexu virili.

Dig. 1.9.1.1

Ulpianus 62 ad ed.

Consulares autem feminas dicimus consularium uxores: adicit saturninus etiam matres, quod nec usquam relatum est nec umquam receptum.

Dig. 1.9.2

Marcellus 3 Dig.

Cassius longinus non putat ei permittendum, qui propter turpitudinem senatu motus nec restitutus est, iudicare vel testimonium dicere, quia lex iulia repetundarum hoc fieri vetat.

Dig. 1.9.3

Modestinus 6 reg.

Senatorem remotum senatu capite non minui, sed romae morari, divus severus et antoninus permiserunt.

Dig. 1.9.4

Pomponius 12 ex var. lect.

Qui indignus est inferiore ordine, indignior est superiore.

Dig. 1.9.5

Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.

Senatoris filium accipere debemus non tantum eum qui naturalis est, verum adoptivum quoque: neque intererit, a quo vel qualiter adoptatus fuerit nec interest, iam in senatoria dignitate constitutus eum susceperit an ante dignitatem senatoriam.

Dig. 1.9.6pr.

Paulus 2 ad l. iul. et pap.

Senatoris filius est et is, quem in adoptionem accepit, quamdiu tamen in familia eius manet: emancipatus vero nomen filii emancipatione amittit.

Dig. 1.9.6.1

Paulus 2 ad l. iul. et pap.

A senatore in adoptionem filius datus ei qui inferioris dignitatis est, quasi senatoris filius videtur, quia non amittitur senatoria dignitas adoptione inferioris dignitatis, non magis quam ut consularis desinat esse.

Dig. 1.9.7pr.

Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.

Emancipatum a patre senatore quasi senatoris filium haberi placet.

Dig. 1.9.7.1

Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.

Item labeo scribit etiam eum, qui post mortem patris senatoris natus sit, quasi senatoris filium esse. sed eum, qui posteaquam pater eius de senatu motus est, concipitur et nascitur, proculus et pegasus opinantur non esse quasi senatoris filium, quorum sententia vera est: nec enim proprie senatoris filius dicetur is, cuius pater senatu motus est antequam iste nasceretur. si quis conceptus quidem sit, antequam pater eius senatu moveatur, natus autem post patris amissam dignitatem, magis est ut quasi senatoris filius intellegatur: tempus enim conceptionis spectandum plerisque placuit.

Dig. 1.9.7.2

Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.

Si quis et patrem et avum habuerit senatorem, et quasi filius et quasi nepos senatoris intellegitur. sed si pater amiserit dignitatem ante conceptionem huius, quaeri poterit an, quamvis quasi senatoris filius non intellegatur, quasi nepos tamen intellegi debeat: et magis est ut debeat, ut avi potius ei dignitas prosit, quam obsit casus patris.

Dig. 1.9.8

Ulpianus 6 fideic.

Feminae nuptae clarissimis personis clarissimarum personarum appellatione continentur. clarissimarum feminarum nomine senatorum filiae, nisi quae viros clarissimos sortitae sunt, non habentur: feminis enim dignitatem clarissimam mariti tribuunt, parentes vero, donec plebeii nuptiis fuerint copulatae: tamdiu igitur clarissima femina erit, quamdiu senatori nupta est vel clarissimo aut separata ab eo alii inferioris dignitatis non nupsit.

Dig. 1.9.9

Papinianus 4 resp.

Filiam senatoris nuptias liberti secutam patris casus non facit uxorem: nam quaesita dignitas liberis propter casum patris remoti a senatu auferenda non est.

Dig. 1.9.10

Ulpianus 34 ad ed.

Liberos senatorum accipere debemus non tantum senatorum filios, verum omnes, qui geniti ex ipsis exve liberis eorum dicantur, sive naturales sive adoptivi sint liberi senatorum, ex quibus nati dicuntur. sed si ex filia senatoris natus sit, spectare debemus patris eius condicionem.

Dig. 1.9.11

Paulus 41 ad ed.

Senatores licet in urbe domicilium habere videantur, tamen et ibi, unde oriundi sunt, habere domicilium intelleguntur, quia dignitas domicilii adiectionem potius dedisse quam permutasse videtur.

Dig. 1.9.12pr.

Ulpianus 2 de cens.

Nuptae prius consulari viro impetrare solent a principe, quamvis perraro, ut nuptae iterum minoris dignitatis viro nihilominus in consulari maneant dignitate: ut scio antoninum augustum iuliae mamaeae consobrinae suae indulsisse.

Dig. 1.9.12.1

Ulpianus 2 de cens.

Senatores autem accipiendum est eos, qui a patriciis et consulibus usque ad omnes illustres viros descendunt, quia et hi soli in senatu sententiam dicere possunt.

Dig. 1.10.0. De officio consulis.

Dig. 1.10.1pr.

Ulpianus 2 de off. cons.

Officium consulis est consilium praebere manumittere volentibus.

Dig. 1.10.1.1

Ulpianus 2 de off. cons.

Consules et seorsum singuli manumittunt: sed non potest is, qui apud alterum nomina ediderit, apud alterum manumittere: separatae enim sunt manumissiones. sane si qua ex causa collega manumittere non poterit infirmitate vel aliqua iusta causa impeditus, collegam posse manumissionem expedire senatus censuit.

Dig. 1.10.1.2

Ulpianus 2 de off. cons.

Consules apud se servos suos manumittere posse nulla dubitatio est. sed si evenerit, ut minor viginti annis consul sit, apud se manumittere non poterit, cum ipse sit, qui ex senatus consulto consilii causam examinat: apud collegam vero causa probata potest.

Dig. 1.11.0. De officio praefecti praetorio.

Dig. 1.11.1pr.

Arcadius l.S. de off. praef. pr.

Breviter commemorare necesse est, unde constituendi praefectorum praetorio officii origo manaverit. ad vicem magistri equitum ppaefectus praetorio antiquitus institutos esse a quibusdam scriptoribus traditum est. nam cum apud veteres dictatoribus ad tempus summa potestas crederetur et magistros equitum sibi eligerent, qui adsociati participales curae ad militiae gratia secundam post eos potestatem gererent: regimentis rei publicae ad imperatores perpetuos translatis ad similitudinem magistrorum equitum praefecti praetorio a principibus electi sunt. data est plenior eis licentia ad disciplinae publicae emendationem.

Dig. 1.11.1.1

Arcadius l.S. de off. praef. pr.

His cunabulis praefectorum auctoritas initiata in tantum meruit augeri, ut appellari a praefectis praetorio non possit. nam cum ante quaesitum fuisset, an liceret a praefectis praetorio appellare et iure liceret et extarent exempla eorum qui provocaverint: postea publice sententia principali lecta appellandi facultas interdicta est. credidit enim princeps eos, qui ob singularem industriam explorata eorum fide et gravitate ad huius officii magnitudinem adhibentur, non aliter iudicaturos esse pro sapientia ac luce dignitatis suae, quam ipse foret iudicaturos.

Dig. 1.11.1.2

Arcadius l.S. de off. praef. pr.

Subnixi sunt etiam alio privilegio praefecti praetorio, ne a sententiis eorum minores aetate ab aliis magistratibus nisi ab ipsis praefectis praetorio restitui possint.

Dig. 1.12.0. De officio praefecti urbi.

Dig. 1.12.1pr.

Ulpianus l.S. de off. praef. urb.

Omnia omnino crimina praefectura urbis sibi vindicavit, nec tantum ea, quae intra urbem admittuntur, verum ea quoque, quae extra urbem intra italiam, epistula divi severi ad fabium cilonem praefectum urbi missa declaratur.

Dig. 1.12.1.1

Ulpianus l.S. de off. praef. urb.

Servos qui ad statuas confugerint, vel sua pecunia emptos ut manumittantur, de dominis querentes audiet.

Dig. 1.12.1.2

Ulpianus l.S. de off. praef. urb.

Sed et patronos egentes de suis libertis querentes audiet, maxime si aegros se esse dicant desiderentque a libertis exhiberi.

Dig. 1.12.1.3

Ulpianus l.S. de off. praef. urb.

Relegandi deportandique in insulam, quam imperator adsignaverit, licentiam habet.

Dig. 1.12.1.4

Ulpianus l.S. de off. praef. urb.

Initio eiusdem epistulae ita scriptum est: » cum urbem nostram fidei tuae commiserimus»: quidquid igitur intra urbem admittitur, ad praefectum urbi videtur pertinere. sed et si quid intra centensimum miliarium admissum sit, ad praefectum urbi pertinet: si ultra ipsum lapidem, egressum est praefecti urbi notionem.

Dig. 1.12.1.5

Ulpianus l.S. de off. praef. urb.

Si quis servum suum adulterium commisisse dicat in uxorem suam, apud praefectum urbi erit audiendus.

Dig. 1.12.1.6

Ulpianus l.S. de off. praef. urb.

Sed et ex interdictis quod vi aut clam aut interdicto unde vi audire potest.

Dig. 1.12.1.7

Ulpianus l.S. de off. praef. urb.

Solent ad praefecturam urbis remitti etiam tutores sive curatores, qui male in tutela sive cura versati graviore animadversione indigent, quam ut sufficiat eis suspectorum infamia: quos probari poterit vel nummis datis tutelam occupasse, vel praemio accepto operam dedisse ut non idoneus tutor alicui daretur, vel consulto circa edendum patrimonium quantitatem minuisse, vel evidenti fraude pupilli bona alienasse.

Dig. 1.12.1.8

Ulpianus l.S. de off. praef. urb.

Quod autem dictum est, ut servos de dominis querentes praefectus audiat, sic accipiemus non accusantes dominos ( hoc enim nequaquam servo permittendum est nisi ex causis receptis) sed si verecunde expostulent, si saevitiam, si duritiam, si famem, qua eos premant, si obscenitatem, in qua eos compulerint vel compellant, apud praefectum urbi exponant. hoc quoque officium praefecto urbi a divo severo datum est, ut mancipia tueatur ne prostituantur.

Dig. 1.12.1.9

Ulpianus l.S. de off. praef. urb.

Praeterea curare debebit praefectus urbi, ut nummularii probe se agant circa omne negotium suum et temperent his, quae sunt prohibita.

Dig. 1.12.1.10

Ulpianus l.S. de off. praef. urb.

Cum patronus contemni se a liberto dixerit vel contumeliosum sibi libertum queratur vel convicium se ab eo passum liberosque suos vel uxorem vel quid huic simile obicit: praefectus urbi adiri solet et pro modo querellae corrigere eum. aut comminari aut fustibus castigare aut ulterius procedere in poena eius solet: nam et puniendi plerumque sunt liberti. certe si se delatum a liberto vel conspirasse eum contra se cum inimicis doceat, etiam metalli poena in eum statui debet.

Dig. 1.12.1.11

Ulpianus l.S. de off. praef. urb.

Cura carnis omnis ut iusto pretio praebeatur ad curam praefecturae pertinet, et ideo et forum suarium sub ipsius cura est: sed et ceterorum pecorum sive armentorum quae ad huiusmodi praebitionem spectant ad ipsius curam pertinent.

Dig. 1.12.1.12

Ulpianus l.S. de off. praef. urb.

Quies quoque popularium et disciplina spectaculorum ad praefecti urbi curam pertinere videtur: et sane debet etiam dispositos milites stationarios habere ad tuendam popularium quietem et ad referendum sibi quid ubi agatur.

Dig. 1.12.1.13

Ulpianus l.S. de off. praef. urb.

Et urbe interdicere praefectus urbi et qua alia solitarum regionum potest, et negotiatione et professione et advocationibus et foro, et ad tempus et in perpetuum: interdicere poterit et spectaculis: et si quem releget ab italia, summovere eum etiam a provincia sua.

Dig. 1.12.1.14

Ulpianus l.S. de off. praef. urb.

Divus severus rescripsit eos etiam, qui illicitum collegium coisse dicuntur, apud praefectum urbi accusandos.

Dig. 1.12.2

Paulus l.S. de off. praef. urb.

Adiri etiam ab argentariis vel adversus eos ex epistula divi hadriani et in pecuniariis causis potest.

Dig. 1.12.3

Ulpianus 2 ad ed.

Praefectus urbi cum terminos urbis exierit, potestatem non habet: extra urbem potest iubere iudicare.

Dig. 1.13.0. De officio quaestoris.

Dig. 1.13.1pr.

Ulpianus l.S. de off. quaest.

Origo quaestoribus creandis antiquissima est et paene ante omnes magistratus. gracchanus denique iunius libro septimo de potestatibus etiam ipsum romulum et numam pompilium binos quaestores habuisse, quos ipsi non sua voce, sed populi suffragio crearent, refert. sed sicuti dubium est, an romulo et numa regnantibus quaestor fuerit, ita tullo hostilio rege quaestores fuisse certum est: et sane crebrior apud veteres opinio est tullum hostilium primum in rem publicam induxisse quaestores.

Dig. 1.13.1.1

Ulpianus l.S. de off. quaest.

Et a genere quaerendi quaestores initio dictos et iunius et trebatius et faenestella scribunt.

Dig. 1.13.1.2

Ulpianus l.S. de off. quaest.

Ex quaestoribus quidam solebant provincias sortiri ex senatus consulto, quod factum est decimo druso et porcina consulibus, sane non omnes quaestores provincias sortiebantur, verum excepti erant candidati principis: hi etenim solis libris principalibus in senatu legendis vacant.

Dig. 1.13.1.3

Ulpianus l.S. de off. quaest.

Hodieque optinuit indifferenter quaestores creari tam patricios quam plebeios: ingressus est enim et quasi primordium gerendorum honorum sententiaeque in senatu dicendae.

Dig. 1.13.1.4

Ulpianus l.S. de off. quaest.

Ex his, sicut dicimus, quidam sunt qui candidati principis dicebantur quique epistulas eius in senatu legunt.

Dig. 1.14.0. De officio praetorum.

Dig. 1.14.1

Ulpianus 26 ad sab.

Apud filium familias praetorem potest pater eius manumittere.

Dig. 1.14.2

Paulus 4 ad sab.

Sed etiam ipsum apud se emancipari vel in adoptionem dari placet.

Dig. 1.14.3

Ulpianus 38 ad sab.

Barbarius philippus cum servus fugitivus esset, romae praeturam petiit et praetor designatus est. sed nihil ei servitutem obstetisse ait pomponius, quasi praetor non fuerit: atquin verum est praetura eum functum. et tamen videamus: si servus quamdiu latuit, dignitate praetoria functus sit, quid dicemus? quae edixit, quae decrevit, nullius fore momenti? an fore propter utilitatem eorum, qui apud eum egerunt vel lege vel quo alio iure? et verum puto nihil eorum reprobari: hoc enim humanius est: cum etiam potuit populus romanus servo decernere hanc potestatem, sed et si scisset servum esse, liberum effecisset. quod ius multo magis in imperatore observandum est.

Dig. 1.14.4

Ulpianus 1 de omn. trib.

Praetor neque tutorem neque specialem iudicem ipse se dare potest.

Dig. 1.15.0. De officio praefecti vigilum.

Dig. 1.15.1

Paulus l.S. de off. praef. vig.

Apud vetustiores incendiis arcendis triumviri praeerant, qui ab eo, quod excubias agebant nocturni dicti sunt: interveniebant nonnumquam et aediles et tribuni plebis. erant autem familia publica circa portam et muros disposita, unde si opus esset evocabatur: fuerant et privatae familiae, quae incendia vel mercede vel gratia extinguerent, deinde divus augustus maluit per se huic rei consuli.

Dig. 1.15.2

Ulpianus l.S. de off. praef. vig.

Pluribus uno die incendiis exortis:

Dig. 1.15.3pr.

Paulus l.S. de off. praef. vig.

Nam salutem rei publicae tueri nulli magis credidit convenire nec alium sufficere ei rei, quam caesarem. itaque septem cohortes oportunis locis constituit, ut binas regiones urbis unaquaeque cohors tueatur, praepositis eis tribunis et super omnes spectabili viro qui praefectus vigilum appellatur.

Dig. 1.15.3.1

Paulus l.S. de off. praef. vig.

Cognoscit praefectus vigilum de incendiariis effractoribus furibus raptoribus receptatoribus, nisi si qua tam atrox tamque famosa persona sit, ut praefecto urbi remittatur. et quia plerumque incendia culpa fiunt inhabitantium, aut fustibus castigat eos qui neglegentius ignem habuerunt, aut severa interlocutione comminatus fustium castigationem remittit.

Dig. 1.15.3.2

Paulus l.S. de off. praef. vig.

Effracturae fiunt plerumque in insulis in horreisque, ubi homines pretiosissimam partem fortunarum suarum reponunt, cum vel cella effringitur vel armarium vel arca: et custodes plerumque puniuntur, et ita divus antoninus erucio claro rescripsit. ait enim posse eum horreis effractis quaestionem habere de servis custodibus, licet in illis ipsius imperatoris portio esset.

Dig. 1.15.3.3

Paulus l.S. de off. praef. vig.

Sciendum est autem praefectum vigilum per totam noctem vigilare debere et coerrare calciatum cum hamis et dolabris, ut curam adhibeant omnes inquilinos admonere, ne neglegentia aliqua incendii casus oriatur.

Dig. 1.15.3.4

Paulus l.S. de off. praef. vig.

Praeterea ut aquam unusquisque inquilinus in cenaculo habeat, iubetur admonere.

Dig. 1.15.3.5

Paulus l.S. de off. praef. vig.

Adversus capsarios quoque, qui mercede servanda in balineis vestimenta suscipiunt, iudex est constitutus, ut, si quid in servandis vestimentis fraudulenter admiserint, ipse cognoscat.

Dig. 1.15.4

Ulpianus l.S. de off. praef. urb.

Imperatores severus et antoninus iunio rufino praefecto vigilum ita rescripserunt: » insularios et eos, qui neglegenter ignes apud se habuerint, potes fustibus vel flagellis caedi iubere: eos autem, qui dolo fecisse incendium convincentur, ad fabium cilonem praefectum urbi amicum nostrum remittes: fugitivos conquirere eosque dominis reddere debes. »

Dig. 1.16.0. De officio proconsulis et legati.

Dig. 1.16.1

Ulpianus 1 disp.

Proconsul ubique quidem proconsularia insignia habet statim atque urbem egressus est: potestatem autem non exercet nisi in ea provincia sola, quae ei decreta est.

Dig. 1.16.2pr.

Marcianus 1 inst.

Omnes proconsules statim quam urbem egressi fuerint habent iurisdictionem, sed non contentiosam, sed voluntariam: ut ecce manumitti apud eos possunt tam liberi quam servi et adoptiones fieri.

Dig. 1.16.2.1

Marcianus 1 inst.

Apud legatum vero proconsulis nemo manumittere potest, quia non habet iurisdictionem talem.

Dig. 1.16.3

Ulpianus 26 ad sab.

Nec adoptare potest: omnino enim non est apud eum legis actio.

Dig. 1.16.4pr.

Ulpianus 1 de off. procons.

Observare autem proconsulem oportet, ne in hospitiis praebendis oneret provinciam, ut imperator noster cum patre aufidio severiano rescripsit.

Dig. 1.16.4.1

Ulpianus 1 de off. procons.

Nemo proconsulum stratores suos habere potest, sed vice eorum milites ministerio in provinciis funguntur.

Dig. 1.16.4.2

Ulpianus 1 de off. procons.

Proficisci autem proconsulem melius quidem est sine uxore: sed et cum uxore potest, dummodo sciat senatum cotta et messala consulibus censuisse futurum, ut si quid uxores eorum qui ad officia proficiscuntur deliquerint, ab ipsis ratio et vindicta exigatur.

Dig. 1.16.4.3

Ulpianus 1 de off. procons.

Antequam vero fines provinciae decretae sibi proconsul ingressus sit, edictum debet de adventu suo mittere continens commendationem aliquam sui, si qua ei familiaritas sit cum provincialibus vel coniunctio, et maxime excusantis, ne publice vel privatim occurrant ei: esse enim congruens, ut unusquisque in sua patria eum exciperet.

Dig. 1.16.4.4

Ulpianus 1 de off. procons.

Recte autem et ordine faciet, si edictum decessori suo miserit significetque, qua die fines sit ingressurus: plerumque enim incerta haec et inopinata turbant provinciales et actus impediunt.

Dig. 1.16.4.5

Ulpianus 1 de off. procons.

Ingressum etiam hoc eum observare oportet, ut per eam partem provinciam ingrediatur, per quam ingredi moris est, et quas graeci epidymias appellant sive kataploun observare, in quam primum civitatem veniat vel applicet: magni enim facient provinciales servari sibi consuetudinem istam et huiusmodi praerogativas. quaedam provinciae etiam hoc habent, ut per mare in eam provinciam proconsul veniat, ut asia, scilicet usque adeo, ut imperator noster antoninus augustus ad desideria asianorum rescripsit proconsuli necessitatem impositam per mare asiam applicare kai twn mytropolewn efeson primam attingere.

Dig. 1.16.4.6

Ulpianus 1 de off. procons.

Post haec ingressus provinciam mandare iurisdictionem legato suo debet nec hoc ante facere, quam fuerit provinciam ingressus; est enim perquam absurdum, antequam ipse iurisdictionem nanciscatur ( nec enim prius ei competit, quam in eam provinciam venerit) alii eam mandare, quam non habet. sed si et ante fecerit et ingressus provinciam in eadem voluntate fuerit, credendum est videri legatum habere iurisdictionem, non exinde ex quo mandata est, sed ex quo provinciam proconsul ingressus est.

Dig. 1.16.5

Papinianus 1 quaest.

Aliquando mandare iurisdictionem proconsul potest, etsi nondum in provinciam pervenerit. quid enim si necessariam moram in itinere patiatur, maturissime autem legatus in provinciam perventurus sit?

Dig. 1.16.6pr.

Ulpianus 1 de off. procons.

Solent etiam custodiarum cognitionem mandare legatis, scilicet ut praeauditas custodias ad se remittant, ut innocentem ipse liberet. sed hoc genus mandati extraordinarium est: nec enim potest quis gladii potestatem sibi datam vel cuius alterius coercitionis ad alium transferre, nec liberandi igitur reos ius, cum accusari apud eum non possint.

Dig. 1.16.6.1

Ulpianus 1 de off. procons.

Sicut autem mandare iurisdictionem vel non mandare est in arbitrio proconsulis, ita adimere mandatam iurisdictionem licet quidem proconsuli, non autem debet inconsulto principe hoc facere.

Dig. 1.16.6.2

Ulpianus 1 de off. procons.

Legatos non oportet principem consulere, sed proconsulem suum, et is ad consultationes legatorum debebit respondere.

Dig. 1.16.6.3

Ulpianus 1 de off. procons.

Non vero in totum xeniis abstinere debebit proconsul, sed modum adicere, ut neque morose in totum abstineat neque avare modum xeniorum excedat. quam rem divus severus et imperator antoninus elegantissime epistula sunt moderati, cuius epistulae verba haec sunt: » quantum ad xenia pertinet, audi quid sentimus: vetus proverbium est: oute panta oute pantote oute para pantwn . nam valde inhumanum est a nemine accipere, sed passim vilissimum est et omnia avarissimum. » et quod mandatis continetur, ne donum vel munus ipse proconsul vel qui in alio officio erit accipiat ematve quid nisi victus cottidiani causa, ad xeniola non pertinet, sed ad ea quae edulium excedant usum. sed nec xenia producenda sunt ad munerum qualitatem.

Dig. 1.16.7pr.

Ulpianus 2 de off. procons.

Si in aliam quam celebrem civitatem vel provinciae caput advenerit, pati debet commendari sibi civitatem laudesque suas non gravate audire, cum honori suo provinciales id vindicent: et ferias secundum mores et consuetudinem quae retro optinuit dare.

Dig. 1.16.7.1

Ulpianus 2 de off. procons.

Aedes sacras et opera publica circumire inspiciendi gratia, an sarta tectaque sint vel an aliqua refectione indigeant, et si qua coepta sunt ut consummentur, prout vires eius rei publicae permittunt, curare debet curatoresque operum diligentes sollemniter praeponere, ministeria quoque militaria, si opus fuerit, ad curatores adiuvandos dare.

Dig. 1.16.7.2

Ulpianus 2 de off. procons.

Cum plenissimam autem iurisdictionem proconsul habeat, omnium partes, qui romae vel quasi magistratus vel extra ordinem ius dicunt, ad ipsum pertinent:

Dig. 1.16.8

Ulpianus 39 ad ed.

Et ideo maius imperium in ea provincia habet omnibus post principem.

Dig. 1.16.9pr.

Ulpianus 1 de off. procons.

Nec quicquam est in provincia, quod non per ipsum expediatur. sane si fiscalis pecuniaria causa sit, quae ad procuratorem principis respicit, melius fecerit, si abstineat.

Dig. 1.16.9.1

Ulpianus 1 de off. procons.

Ubi decretum necessarium est, per libellum id expedire proconsul non poterit: omnia enim, quaecumque causae cognitionem desiderant, per libellum non possunt expediri.

Dig. 1.16.9.2

Ulpianus 1 de off. procons.

Circa advocatos patientem esse proconsulem oportet, sed cum ingenio, ne contemptibilis videatur, nec adeo dissimulare, si quos causarum concinnatores vel redemptores deprehendat, eosque solos pati postulare, quibus per edictum eius postulare permittitur.

Dig. 1.16.9.3

Ulpianus 1 de off. procons.

De plano autem proconsul potest expedire haec: ut obsequium parentibus et patronis liberisque patronum exhiberi iubeat: comminari etiam et terrere filium a patre oblatum, qui non ut oportet conversari dicatur, poterit de plano: similiter et libertum non obsequentem emendare aut verbis aut fustium castigatione.

Dig. 1.16.9.4

Ulpianus 1 de off. procons.

Observare itaque eum oportet, ut sit ordo aliquis postulationum, scilicet ut omnium desideria audiantur, ne forte dum honori postulantium datur vel improbitati ceditur, mediocres desideria sua non proferant, qui aut omnino non adhibuerunt, aut minus frequentes neque in aliqua dignitate positos advocatos sibi prospexerunt.

Dig. 1.16.9.5

Ulpianus 1 de off. procons.

Advocatos quoque petentibus debebit indulgere plerumque: feminis vel pupillis vel alias debilibus vel his, qui suae mentis non sunt, si quis eis petat: vel si nemo sit qui petat, ultro eis dare debebit. sed si qui per potentiam adversarii non invenire se advocatum dicat, aeque oportebit ei advocatum dare. ceterum oprimi aliquem per adversarii sui potentiam non oportet: hoc enim etiam ad invidiam eius qui provinciae praeest spectat, si quis tam impotenter se gerat, ut omnes metuant adversus eum advocationem suscipere.

Dig. 1.16.9.6

Ulpianus 1 de off. procons.

Quae etiam omnium praesidum communia sunt et debent et ab his observari.

Dig. 1.16.10pr.

Ulpianus 10 de off. procons.

Meminisse oportebit usque ad adventum successoris omnia debere proconsulem agere, cum sit unus proconsulatus et utilitas provinciae exigat esse aliquem, per quem negotia sua provinciales explicent: ergo in adventum successoris debebit ius dicere.

Dig. 1.16.10.1

Ulpianus 10 de off. procons.

Legatum suum ne ante se de provincia dimittat, et lege iulia repetundarum et rescripto divi hadriani ad calpurnium rufum proconsulem achaiae admonetur.

Dig. 1.16.11

Venonius 2 de off. procons.

Si quid erit quod maiorem animadversionem exigat, reicere legatus apud proconsulem debet: neque enim animadvertendi coercendi vel atrociter verberandi ius habet.

Dig. 1.16.12

Paulus 2 ad ed.

Legatus mandata sibi iurisdictione iudicis.

Dig. 1.16.13

Pomponius 10 ad q. muc.

Legati proconsulis nihil proprium habent, nisi a proconsule eis mandata fuerit iurisdictio.

Dig. 1.16.14

Ulpianus 20 ad l. iul. et pap.

Proconsules non amplius quam sex fascibus utuntur.

Dig. 1.16.15

Licinius 3 reg.

Et legati proconsulum tutores dare possunt.

Dig. 1.16.16

Ulpianus 2 ad ed.

Proconsul portam romae ingressus deponit imperium.

Dig. 1.17.0. De officio praefecti augustalis.

Dig. 1.17.1

Ulpianus 15 ad ed.

Praefectus aegypti non prius deponit praefecturam et imperium, quod ad similitudinem proconsulis lege sub augusto ei datum est, quam alexandriam ingressus sit successor eius, licet in provinciam venerit: et ita mandatis eius continetur.

Dig. 1.18.0. De officio praesidis.

Dig. 1.18.1

Macer 1 de off. praesid.

Praesidis nomen generale est eoque et proconsules et legati caesaris et omnes provincias regentes, licet senatores sint, praesides appellantur: proconsulis appellatio specialis est.

Dig. 1.18.2

Ulpianus 26 ad sab.

Praeses apud se adoptare potest, quemadmodum et emancipare filium et manumittere servum potest.

Dig. 1.18.3

Paulus 13 ad sab.

Praeses provinciae in suae provinciae homines tantum imperium habet, et hoc dum in provincia est: nam si excesserit, privatus est. habet interdum imperium et adversus extraneos homines, si quid manu commiserint: nam et in mandatis principum est, ut curet is, qui provinciae praeest, malis hominibus provinciam purgare, nec distinguuntur unde sint.

Dig. 1.18.4

Ulpianus 39 ad ed.

Praeses provinciae maius imperium in ea provincia habet omnibus post principem.

Dig. 1.18.5

Ulpianus 1 de omn. trib.

Praeses provinciae non magis tutorem quam specialem iudicem ipse se dare potest.

Dig. 1.18.6pr.

Ulpianus 1 opin.

Illicitas exactiones et violentia factas, et extortas metu venditiones et cautiones vel sine pretii numeratione prohibeat praeses provinciae. item ne quis iniquum lucrum aut damnum sentiat, praeses provinciae provideat.

Dig. 1.18.6.1

Ulpianus 1 opin.

Veritas rerum erroribus gestarum non vitiatur: et ideo praeses provinciae id sequatur quod convenit eum ex fide eorum quae probabuntur.

Dig. 1.18.6.2

Ulpianus 1 opin.

Ne potentiores viri humiliores iniuriis adficiant neve defensores eorum calumniosis criminibus insectentur innocentes, ad religionem praesidis provinciae pertinet.

Dig. 1.18.6.3

Ulpianus 1 opin.

Illicita ministeria sub praetextu adiuvantium militares viros ad concutiendos homines procedentia prohibere et deprehensa coercere praeses provinciae curet, et sub specie tributorum illicitas exactiones fieri prohibeat.

Dig. 1.18.6.4

Ulpianus 1 opin.

Neque licita negotiatione aliquos prohiberi neque prohibita exerceri neque innocentibus poenas irrogari ad sollicitudinem suam praeses provinciae revocet.

Dig. 1.18.6.5

Ulpianus 1 opin.

Ne tenuis vitae homines sub praetextu adventus officiorum vel militum, lumine unico vel brevi suppellectili ad aliorum usus translatis, iniuriis vexentur, praeses provinciae providebit.

Dig. 1.18.6.6

Ulpianus 1 opin.

Ne quid sub nomine militum, quod ad utilitates eorum in commune non pertinet, a quibusdam propria sibi commoda inique vindicantibus committatur, praeses provinciae provideat.

Dig. 1.18.6.7

Ulpianus 1 opin.

Sicuti medico imputari eventus mortalitatis non debet, ita quod per imperitiam commisit, imputari ei debet: praetextu humanae fragilitatis delictum decipientis in periculo homines innoxium esse non debet.

Dig. 1.18.6.8

Ulpianus 1 opin.

Qui universas provincias regunt, ius gladii habent et in metallum dandi potestas eis permissa est.

Dig. 1.18.6.9

Ulpianus 1 opin.

Praeses provinciae si multam quam irrogavit ex praesentibus facultatibus eorum, quibus eam dixit, redigi non posse deprehenderit: necessitate solutionis moderetur reprehensa exactorum illicita avaritia. remissa propter inopiam multa a provincias regentibus exigi non debet.

Dig. 1.18.7

Ulpianus 3 opin.

Praeses provinciae inspectis aedificiis dominos eorum causa cognita reficere ea compellat et adversus detractantem competenti remedio deformitati auxilium ferat.

Dig. 1.18.8

Iulianus 1 Dig.

Saepe audivi caesarem nostrum dicentem hac rescriptione: » eum qui provinciae praeest adire potes» non imponi necessitatem proconsuli vel legato eius vel praesidi provinciae suscipiendae cognitionis, sed eum aestimare debere, ipse cognoscere an iudicem dare debeat.

Dig. 1.18.9

Callistratus 1 de cogn.

Generaliter quotiens princeps ad praesides provinciarum remittit negotia per rescriptiones, veluti » eum qui provinciae praeest adire poteris» vel cum hac adiectione » is aestimabit, quid sit partium suarum», non imponitur necessitas proconsuli vel legato suscipiendae cognitionis, quamvis non sit adiectum » is aestimabit quid sit partium suarum»: sed is aestimare debet, utrum ipse cognoscat an iudicem dare debeat.

Dig. 1.18.10

Hermogenianus 2 iuris epit.

Ex omnibus causis, de quibus vel praefectus urbi vel praefectus praetorio itemque consules et praetores ceterique romae cognoscunt, correctorum et praesidum provinciarum est notio.

Dig. 1.18.11

Marcianus 3 inst.

Omnia enim provincialia desideria, quae romae varios iudices habent, ad officium praesidum pertinent.

Dig. 1.18.12

Proculus 4 epist.

Sed licet is, qui provinciae praeest, omnium romae magistratuum vice et officio fungi debeat, non tamen spectandum est, quid romae factum est, quam quid fieri debeat.

Dig. 1.18.13pr.

Ulpianus 7 de off. procons.

Congruit bono et gravi praesidi curare, ut pacata atque quieta provincia sit quam regit. quod non difficile optinebit, si sollicite agat, ut malis hominibus provincia careat eosque conquirat: nam et sacrilegos latrones plagiarios fures conquirere debet et prout quisque deliquerit, in eum animadvertere, receptoresque eorum coercere, sine quibus latro diutius latere non potest.

Dig. 1.18.13.1

Ulpianus 7 de off. procons.

Furiosis, si non possint per necessarios contineri, eo remedio per praesidem obviam eundum est: scilicet ut carcere contineantur. et ita divus pius rescripsit. sane excutiendum divi fratres putaverunt in persona eius, qui parricidium admiserat, utrum simulato furore facinus admisisset an vero re vera compos mentis non esset, ut si simulasset, plecteretur, si fureret, in carcere contineretur.

Dig. 1.18.14

Macer 2 de iudic. publ.

Divus marcus et commodus scapulae tertullo rescripserunt in haec verba: » si tibi liquido compertum est aelium priscum in eo furore esse, ut continua mentis alienatione omni intellectu careat, nec subest ulla suspicio matrem ab eo simulatione dementiae occisam: potes de modo poenae eius dissimulare, cum satis furore ipso puniatur. et tamen diligentius custodiendus erit ac, si putabis, etiam vinculo coercendus, quoniam tam ad poenam quam ad tutelam eius et securitatem proximorum pertinebit. si vero, ut plerumque adsolet, intervallis quibusdam sensu saniore, non forte eo momento scelus admiserit nec morbo eius danda est venia, diligenter explorabis et si quid tale compereris, consules nos, ut aestimemus, an per immanitatem facinoris, si, cum posset videri sentire, commiserit, supplicio adficiendus sit. cum autem ex litteris tuis cognoverimus tali eum loco atque ordine esse, ut a suis vel etiam in propria villa custodiatur: recte facturus nobis videris, si eos, a quibus illo tempore observatus esset, vocaveris et causam tantae neglegentiae excusseris et in unumquemque eorum, prout tibi levari vel onerari culpa eius videbitur, constitueris. nam custodes furiosis non ad hoc solum adhibentur, ne quid perniciosius ipsi in se moliantur, sed ne aliis quoque exitio sint: quod si committatur, non immerito culpae eorum adscribendum est, qui neglegentiores in officio suo fuerint. »

Dig. 1.18.15

Marcianus 1 de iudic. publ.

Illud observandum est, ne qui provinciam regit fines eius excedat nisi voti solvendi causa, dum tamen abnoctare ei non liceat.

Dig. 1.18.16

Macer 1 de off. praesid.

Senatus consulto cavetur, ut de his, quae provincias regentes, comites aut libertini eorum, antequam in provinciam venerint, contraxerunt, parcissime ius dicatur, ita ut actiones, quae ob eam causam institutae non essent, posteaquam quis eorum ea provincia excesserit, restituerentur. si quid tamen invito accidit, veluti si iniuriam aut furtum passus est, hactenus ei ius dicendum est, ut litem contestetur resque ablata exhibeatur et deponatur aut sisti exhiberive satisdato promittatur.

Dig. 1.18.17

Celsus 3 Dig.

Si forte praeses provinciae manumiserit vel tutorem dederit, priusquam cognoverit successorem advenisse, erunt haec rata.

Dig. 1.18.18

Modestinus 5 reg.

Plebi scito continetur, ut ne quis praesidum munus donum caperet nisi esculentum potulentumve, quod intra dies proximos prodigatur.

Dig. 1.18.19pr.

Callistratus 1 de cogn.

Observandum est ius reddenti, ut in adeundo quidem facilem se praebeat, sed contemni non patiatur. unde mandatis adicitur, ne praesides provinciarum in ulteriorem familiaritatem provinciales admittant: nam ex conversatione aequali contemptio dignitatis nascitur.

Dig. 1.18.19.1

Callistratus 1 de cogn.

Sed et in cognoscendo neque excandescere adversus eos, quos malos putat, neque precibus calamitosorum inlacrimari oportet: id enim non est constantis et recti iudicis, cuius animi motum vultus detegit. et summatim ita ius reddi debet, ut auctoritatem dignitatis ingenio suo augeat.

Dig. 1.18.20

Papinianus 1 resp.

Legatus caesaris, id est praeses vel corrector provinciae, abdicando se non amittit imperium.

Dig. 1.18.21

Paulus l.S. de off. adsess.

Praeses cum cognoscat de servo corrupto vel ancilla devirginata vel servo stuprato, si actor rerum agentis corruptus esse dicetur vel eiusmodi homo, ut non ad solam iacturam adversus substantiam, sed ad totius domus eversionem pertineat: severissime debet animadvertere.

Dig. 1.19.0. De officio procuratoris caesaris vel rationalis.

Dig. 1.19.1pr.

Ulpianus 16 ad ed.

Quae acta gestaque sunt a procuratore caesaris, sic ab eo comprobantur, atque si a caesare gesta sunt.

Dig. 1.19.1.1

Ulpianus 16 ad ed.

Si rem caesaris procurator eius quasi rem propriam tradat, non puto eum dominium transferre: tunc enim transfert, cum negotium caesaris gerens consensu ipsius tradit. denique si venditionis vel donationis vel transactionis causa quid agat, nihil agit: non enim alienare ei rem caesaris, sed diligenter gerere commissum est.

Dig. 1.19.1.2

Ulpianus 16 ad ed.

Est hoc praecipuum in procuratore caesaris, quod et eius iussu servus caesaris adire hereditatem potest et, si caesar heres instituatur, miscendo se opulentae hereditati procurator heredem caesarem facit.

Dig. 1.19.2

Paulus 5 sent.

Quod si ea bona, ex quibus imperator heres institutus est, solvendo non sint, re perspecta consulitur imperator: heredis enim instituti in adeundis vel repudiandis huiusmodi hereditatibus voluntas exploranda est.

Dig. 1.19.3pr.

Callistratus 6 de cogn.

Curatores caesaris ius deportandi non habent, quia huius poenae constituendae ius non habent.

Dig. 1.19.3.1

Callistratus 6 de cogn.

Si tamen quasi tumultuosum vel iniuriosum adversus colonos caesaris prohibuerint in praedia caesariana accedere, abstinere debebit idque divus pius iulio rescripsit.

Dig. 1.19.3.2

Callistratus 6 de cogn.

Deinde neque redire cuiquam permittere possunt idque imperatores nostri severus et antoninus ad libellum hermiae rescripserunt.

Dig. 1.20.0. De officio iuridici.

Dig. 1.20.1

Ulpianus 26 ad sab.

Adoptare quis apud iuridicum potest, quia data est ei legis actio.

Dig. 1.20.2

Ulpianus 39 ad sab.

Iuridico, qui alexandriae agit, datio tutoris constitutione divi marci concessa est.

Dig. 1.21.0. De officio eius, cui mandata est iurisdictio.

Dig. 1.21.1pr.

Papinianus 1 quaest.

Quaecumque specialiter lege vel senatus consulto vel constitutione principum tribuuntur, mandata iurisdictione non transferuntur: quae vero iure magistratus competunt, mandari possunt. et ideo videntur errare magistratus, qui cum publici iudicii habeant exercitionem lege vel senatus consulto delegatam, veluti legis iuliae de adulteriis et si quae sunt aliae similes, iurisdictionem suam mandant. huius rei fortissimum argumentum, quod lege iulia de vi nominatim cavetur, ut is, cui optigerit exercitio, possit eam si proficiscatur mandare: non aliter itaque mandare poterit, quam si abesse coeperit, cum alias iurisdictio etiam a praesente mandetur. et si a familia dominus occisus esse dicetur, cognitionem praetor, quam ex senatus consulto habet, mandare non poterit.

Dig. 1.21.1.1

Papinianus 1 quaest.

Qui mandatam iurisdictionem suscepit, proprium nihil habet, sed eius, qui mandavit, iurisdictione utitur. verius est enim more maiorum iurisdictionem quidem transferri, sed merum imperium quod lege datur non posse transire: quare nemo dicit animadversionem legatum proconsulis habere mandata iurisdictione. paulus notat: et imperium, quod iurisdictioni cohaeret, mandata iurisdictione transire verius est.

Dig. 1.21.2pr.

Ulpianus 3 de omn. trib.

Mandata iurisdictione a praeside consilium non potest exercere is, cui mandatur.

Dig. 1.21.2.1

Ulpianus 3 de omn. trib.

Si tutores vel curatores velint praedia vendere, causa cognita id praetor vel praeses permittat: quod si mandaverit iurisdictionem, nequaquam poterit mandata iurisdictione eam quaestionem transferre.

Dig. 1.21.3

Iulianus 5 Dig.

Et si praetor sit is, qui alienam iurisdictionem exsequitur, non tamen pro suo imperio agit, sed pro eo cuius mandatu ius dicit, quotiens partibus eius fungitur.

Dig. 1.21.4pr.

Macer 1 de off. praesid.

Cognitio de suspectis tutoribus mandari potest. immo etiam ex mandata generali iurisdictione propter utilitatem pupillorum eam contingere constitutum est in haec verba: » imperatores severus et antoninus braduae proconsuli africae. cum propriam iurisdictionem legatis tuis dederis, consequens est, ut etiam de suspectis tutoribus possint cognoscere. »

Dig. 1.21.4.1

Macer 1 de off. praesid.

Ut possessio bonorum detur, vel si cui damni infecti non caveatur ut is possidere iubeatur, aut ventris nomine in possessionem mulier, vel is cui legatum est legatorum servandorum causa in possessionem mittatur, mandari potest.

Dig. 1.21.5pr.

Paulus 18 ad plaut.

Mandatam sibi iurisdictionem mandare alteri non posse manifestum est.

Dig. 1.21.5.1

Paulus 18 ad plaut.

Mandata iurisdictione privato etiam imperium quod non est merum videtur mandari, quia iurisdictio sine modica coercitione nulla est.

Dig. 1.22.0. De officio adsessorum.

Dig. 1.22.1

Paulus l.S. de off. adsess.

Omne officium adsessoris, quo iuris studiosi partibus suis funguntur, in his fere causis constat: in cognitionibus postulationibus libellis edictis decretis epistulis.

Dig. 1.22.2

Marcianus 1 de iudic. publ.

Liberti adsidere possunt. infames autem licet non prohibeantur legibus adsidere, attamen arbitror, ut aliquo quoque decreto principali refertur constitutum, non posse officio adsessoris fungi.

Dig. 1.22.3

Macer 1 de off. praesid.

Si eadem provincia postea divisa sub duobus praesidibus constituta est, velut germania, mysia, ex altera ortus in altera adsidebit nec videtur in sua provincia adsedisse.

Dig. 1.22.4

Papinianus 4 resp.

Diem functo legato caesaris salarium comitibus residui temporis, quod a legatis praestitutum est, debetur, modo si non postea comites cum aliis eodem tempore fuerunt. diversum in eo servatur, qui successorem ante tempus accepit.

Dig. 1.22.5

Paulus 1 sent.

Consiliari eo tempore quo adsidet negotia tractare in suum quidem auditorium nullo modo concessum est, in alienum autem non prohibetur.

Dig. 1.22.6

Papinianus 1 resp.

In consilium curatoris rei publicae vir eiusdem civitatis adsidere non prohibetur, quia publico salario non fruitur.

Закрыто